Digesta Iustiniani 39.2.13
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum
D.39.2.13pr. Qui bona fide a non domino emit, videndum est, numquid repromittat, non etiam satisdet․ quod quibusdam videtur: habet autem rationem, ut magis repromittat quam satisdet: suo enim nomine id facit.
D.39.2.13.1 Sive corporis dominus sive is qui ius habet (ut puta servitutem) de damno infecto caveat, puto eum repromittere debere, non satisdare, quia suo nomine id facit, non alieno.
D.39.2.13.2 Cum inter ædes meas et tuas sint aliæ ædes non vitiosæ, videndum est, utrum tu solus mihi cavere debeas an vero et is, cuius ædes vitiosæ non sunt, an ille solus, an ambo․ et magis est, ut ambo cavere debeant, quia fieri potest, ut ædes vitiosæ in ædes non vitiosas incidentes damnum mihi dent․ quamvis possit quis dicere non vitio incolumium ædium hoc factum, si aliæ in eas incidentes damni causam præbuerunt: sed cum prospicere sibi potuerit damni infecti cautionem, non prospexerit, merito convenietur.
D.39.2.13.3 Qui damni infecti caveri sibi postulat, prius de calumnia iurare debet: quisquis igitur iuraverit de calumnia, admittitur ad stipulationem, et non inquiretur, utrum intersit eius an non, vicinas ædes habeat an non habeat․ totum tamen hoc iurisdictioni prætoriæ subiciendum, cui cavendum sit, cui non.
D.39.2.13.4 Ceterum neque ei qui in meo deambulet neque ei qui in meo lavet vel in mea taberna devertat caveri debet.
D.39.2.13.5 Vicinis plane inquilinisque eorum et inquilinorum uxoribus cavendum esse ait Labeo, item his qui cum his morentur.
D.39.2.13.6 De illo quæritur, an inquilinis suis dominus ædium cavere possit. et Sabinus ait inquilinis non esse cavendum: aut enim ab initio vitiosas ædes conduxerunt et habent quod sibi imputent, aut in vitium ædes inciderunt et possunt ex conducto experiri: quæ sententia verior est.
D.39.2.13.7 Si quis iuxta monumentum ædificaverit vel iuxta ædificium suum monumentum fieri passus sit, de damno infecto ei postea cavendum non erit, quia rem illicitam admisit: alias autem si monumento ædificium noceat, in quo nihil sit, quod imputari possit ei, ad quem ius monumenti pertinet, cavendum est ei, ad quem ius monumenti pertinet.
D.39.2.13.8 Superficiarium et fructuarium damni infecti utiliter stipulari hodie constat.
D.39.2.13.9 Sed ei, qui bona fide a non domino emit, damni infecti stipulationem non competere Marcellus ait.
D.39.2.13.10 Si quis opus novum nuntiaverit, an nihilo minus damni infecti ei caveri debeat, Iulianus tractat․ et magis probat caveri oportere: nam et ei, qui egerit ius adversario non esse altius tollere ædificium, caveri debere․ item eum, adversus quem interdictum quod vi aut clam competit, cavere debere Iulianus ait, quia non est cautum neque de vitio ædium neque de damno operis.
D.39.2.13.11 Si quis, quia sibi non cavebatur, in possessionem ædium missus fuerit, deinde is cuius ædes fuerunt, cum præterea alias ædes haberet, desideret ab eo, qui in possessionem missus est, ut sibi damni infecti harum ædium nomine, quarum in possessionem missus est, caveret, an sit audiendus, videamus․ et Iulianus scribit: is qui vitiosis ædibus cesserit, si integras retinuerit, numquid improbe ab eo, qui vitiosas ædes coepit possidere, cautionem exigit, cum ideo possessionem amiserit, quia ipse damni infecti satis non dederat? et sane parum probe postulat ab eo caveri sibi earum ædium nomine, quarum ipse cavere supersedit: quæ sententia vera est.
D.39.2.13.12 Si quis stipulaturus iuraverit nec fuerit stipulatus, an postea ei stipulari volenti iurandum sit, videamus․ et puto iterum iurandum, quia possit fieri, ut aut tunc aut modo calumnietur.
D.39.2.13.13 Si alieno nomine caveri mihi damni infecti postulem iurare debeo non calumniæ causa id eum, cuius nomine cautum postulo, fuisse postulaturum.
D.39.2.13.14 Sed si eius nomine postulem, qui, si ipse postularet, iurare non compelleretur, veluti patronus vel parens, dicendum est locum iuriiurando non esse: de quo enim ille non iuraret, nec qui vice eius postulat in hac stipulatione debet iurare.
D.39.2.13.15 Huic stipulationi debet dies esse insertus, intra quem si quid damni contigerit, cautio locum habet: neque enim in infinitum obligatus esse debet stipulatione․ ipse igitur prætor diem dabit stipulationi, æstimatione habita ex causa et ex qualitate eius damni, quod contingere speratur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
