Digesta Iustiniani 39.1.8.5
inscriptio Paulus libro quadragensimo octavo ad edictum
D.39.1.8pr. Non solum proximo vicino, sed etiam superiori opus facienti nuntiare opus novum potero: nam et servitutes quædam intervenientibus mediis locis vel publicis vel privatis esse possunt.
D.39.1.8.1 Qui opus novum nuntiat, si quid operis iam factum erit, in testationem referre debet, ut appareat, quid postea factum sit.
D.39.1.8.2 Si, cum possem te iure prohibere, nuntiavero tibi opus novum, non alias ædificandi ius habebis, quam si satisdederis.
D.39.1.8.3 Quod si nuntiavero tibi, ne quid contra leges in loco publico facias, promittere debebis, quoniam de eo opere alieno iure contendo, non meo, et tamquam alieni iuris petitor repromissione contentus esse debeo.
D.39.1.8.4 Sciendum est facta operis novi nuntatione cui nuntiatum est abstinere oportere, donec caveat vel donec remissio nuntiationis fiat: tunc enim, si ius ædificandi habet, recte ædificabit.
D.39.1.8.5 Sed ut probari possit, quid postea ædificatum sit, modulos sumere debet is qui nuntiat, qui ut sumantur conferanturque, prætor decernere solet.
D.39.1.8.6 Morte eius qui nuntiavit extinguitur nuntiatio, sicut alienatione, quia his modis finitur ius prohibendi.
D.39.1.8.7 Quod si is cui opus novum nuntiatum erat decesserit vel ædes alienaverit, non extinguitur operis novi nuntiatio: idque ex eo apparet, quod in stipulatione, quæ ex hac causa interponitur, etiam heredis mentio fit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
