Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 39.1.5.2

DE OPERIS NOVI NUNTIATIONE

inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum

D.39.1.5pr. De pupillo quæsitum est: et Iulianus libro duodecimo digestorum scripsit pupillo non esse operis novi nuntiationis executionem dandam, nisi ad ipsius privatum commodum res pertineat, veluti si luminibus eius officiatur aut prospectui obsit․ non aliter autem pupilli rata habebitur nuntiatio quam intercedente tutore auctore.

D.39.1.5.1 Servo autem opus novum nuntiari potest, ipse vero nuntiare non potest neque nuntiatio ullum effectum habet.

D.39.1.5.2 Nuntiationem autem in re præsenti faciendam meminisse oportebit, id est eo loci, ubi opus fiat, sive quis ædificet sive inchoet ædificare.

D.39.1.5.3 Nuntiari autem non utique domino oportet: sufficit enim in re præsenti nuntiari ei, qui in re præsenti fuerit, usque adeo, ut etiam fabris vel opificibus, qui eo loci operantur, opus novum nuntiari possit․ et generaliter ei nuntiari opus novum potest, qui in re præsenti fuit domini operisve nomine, neque refert, quis sit iste vel cuius condicionis qui in re præsenti fuit: nam et si servo nuntietur vel mulieri vel puero vel puellæ, tenet nuntiatio: sufficit enim in re præsenti operis novi nuntiationem factam sic, ut domino possit renuntiari.

D.39.1.5.4 Si quis forte in foro domino opus novum nuntiat, hanc nuntiationem nullius esse momenti exploratissimum est: in re enim præsenti et pæne dixerim ipso opere, hoc est in re ipsa, nuntiatio facienda est: quod idcirco receptum est, ut confestim per nuntiationem ab opere discedatur․ ceterum si alibi fiat nuntiatio, illud incommodi sequitur, quod, dum venitur ad opus, si quid fuerit operis per ignorantiam factum, evenit, ut contra edictum prætoris sit factum.

D.39.1.5.5 Si plurium res sit, in qua opus novum fiat et uni nuntietur, recte facta nuntiatio est omnibusque dominis videtur denuntiatum: sed si unus ædificaverit post operis novi nuntiationem, alii, qui non ædificaverint, non tenebuntur: neque enim debet nocere factum alterius ei qui nihil fecit.

D.39.1.5.6 Si plurium dominorum rei opus noceat, utrum sufficiet unius ex sociis nuntiatio an vero omnes nuntiare debeant? et est verius unius nuntiationem omnibus non sufficere, sed esse singulis nuntiare necesse, quia et fieri potest, ut nuntiatorum alter habeat, alter non habeat ius prohibendi.

D.39.1.5.7 Si quis ipsi prætori velit opus novum nuntiare, debet, ut interim testetur non posse se nuntiare: et si nuntiavit postea, et quod retro ædificatum erit destruendum erit, quasi repetito die nuntiatione facta.

D.39.1.5.8 Sed et si in ædes nostras quis immittit aut in loco nostro ædificet, æquum est nos operis novi nuntiatione ius nostrum nobis conservare.

D.39.1.5.9 Et belle Sextus Pedius definiit triplicem esse causam operis novi nuntiationis, aut naturalem aut publicam aut impositiciam: naturalem, cum in nostras ædes quid immittitur aut ædificatur in nostro, publicam causam, quotiens leges aut senatus consulta constitutionesque principum per operis novi nuntiationem tuemur, impositiciam, cum quis postea, quam ius suum deminuit, alterius auxit, hoc est postea, quam servitutem ædibus suis imposuit, contra servitutem fecit.

D.39.1.5.10 Meminisse autem oportebit, quotiens quis in nostro ædificare vel in nostrum inmittere vel proicere vult, melius esse eum per prætorem vel per manum, id est lapilli ictum prohibere quam operis novi nuntiatione: ceterum operis novi nuntiatione possessorem eum faciemus, cui nuntiaverimus․ at si in suo quid faciat, quod nobis noceat, tunc operis novi denuntiatio erit necessaria․ et si forte in nostro aliquid facere quis perseverat, æquissimum erit interdicto adversus eum quod vi aut clam aut uti possidetis uti.

D.39.1.5.11 Si quis rivos vel cloacas velit reficere vel purgare, operis novi nuntiatio merito prohibetur, cum publicæ salutis et securitatis intersit et cloacas et rivos purgari.

D.39.1.5.12 Præterea generaliter prætor cetera quoque opera excepit, quorum mora periculum aliquod allatura est: nam in his quoque contemnendam putavit operis novi nuntiationem․ quis enim dubitat multo melius esse omitti operis novi nuntiationem, quam impediri operis necessarii urguentem extructionem? totiens autem hæc pars locum habet, quotiens dilatio periculum allatura est.

D.39.1.5.13 Proinde si quis, cum opus hoc mora periculum allaturum esset, nuntiaverit opus novum vel si in cloacis vel ripa reficiendis aliquid fieret, dicemus apud iudicem quæri debere, an talia opera fuerint, ut contemni nuntiatio deberet: nam si apparuerit vel in cloaca rivove eove, cuius mora periculum allatura esset, dicendum est non esse verendum, ne hæc nuntiatio noceret.

D.39.1.5.14 Qui opus novum nuntiat, iurare debet non calumniæ causa opus novum nuntiare․ hoc iusiurandum auctore prætore defertur: idcirco non exigitur, ut iuret is ante, qui iusiurandum exigat.

D.39.1.5.15 Qui nuntiat, necesse habet demonstrare, in quo loco opus novum nuntiet, scituro eo cui nuntiatum est, ubi possit ædificare, ubi interim abstinendum est․ totiens autem demonstratio facienda est, quotiens in partem fit nuntiatio: ceterum si in totum opus fiat, non est necesse demonstrare, sed hoc ipsum dicere.

D.39.1.5.16 Si in pluribus locis opus fiat, utrum una nuntiatio sufficiat, an vero plures sint necessariæ? et ait Iulianus libro quadragensimo nono digestorum, quia in re præsenti fit nuntiatio, plures nuntiationes esse necessarias et consequenter plures remissiones.

D.39.1.5.17 Si is, cui nuntiatum erit, ex operis novi nuntiatione satisdederit repromiseritve aut per eum non fiet, quo minus boni viri arbitratu satisdet repromittatve, perinde est, ac si operis novi nuntiatio omissa esset․ habet autem hoc remedium utilitatem: nam remittit vexationem ad prætorem veniendi et desiderandi, ut missa fieret nuntiatio.

D.39.1.5.18 Qui procuratorio nomine nuntiaverit, si non satisdabit eam rem dominum ratam habiturum, nuntiatio omni modo remittitur, etiamsi verus sit procurator.

D.39.1.5.19 Qui remissionem absentis nomine desiderat, sive ad privatum sive ad publicum ius ea remissio pertinet, satisdare cogitur: sustinet enim partes defensoris․ sed hæc satisdatio non pertinet ad ratihabitionem, sed ad operis novi nuntiationem.

D.39.1.5.20 Si procurator autem opus novum mihi nuntiaverit et satis acceperit, deinde interdicto adversus eum utar, ne vim mihi faciat, quo minus ædificem, ex interdicto eum oportet iudicatum solvi satisdare, quia partes sustinet defensoris:

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑