Digesta Iustiniani 39.1.21
inscriptio Ulpianus libro octogensimo ad edictum
D.39.1.21pr. Stipulatio de operis novi nuntiatione interponi solet, quotiens vicinus dicit ius sibi esse prohibere vicinum opus novum invito se facere.
D.39.1.21.1 Si quis autem vult post opus novum nuntiatum impune ædificare, offerre debet satis nuntiatori: quod si fecerit, utrique consultum est tam ei qui nuntiavit, quoniam cautum habet de opere restituendo, quam ei cui nuntiatum est, quia molitio eius non impeditur: antequam enim caveat quidquid ædificaverit, interdicto restitutorio destruere compellitur.
D.39.1.21.2 Habet autem ista stipulatio condicionem, ut ita demum committatur, si iudicatum fuerit sive ante rem iudicatam causa quæ acciderit neque res defendatur: et de dolo malo subicitur clausula.
D.39.1.21.3 Opus autem factum accipimus non, si unum vel alterum cementum fuit impositum, sed si proponatur instar quoddam operis et quasi facies quædam facta operis.
D.39.1.21.4 Sive autem res iudicetur sive res non defendatur, stipulatio in id committitur, ut res viri boni arbitratu restituatur: quod si ita restitutum non erit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dabit, si hoc petitori placuerit.
D.39.1.21.5 Quæsitum est, si plures domini ædificent, an omnes cavere debeant. et ait Labeo unum cavere debere, quia restitutio operis fieri pro parte non possit.
D.39.1.21.6 Idem ait et si plures nuntient, curandum esse, ut uni caveatur, si inter eos conveniat: plane si non conveniat, et singulis erit cavendum.
D.39.1.21.7 Idem dicit adiciendum esse in stipulatione, ut tantum præstetur, quanti uniuscuiusque intersit, si hoc maluerint: ceterum si ita fuerit, inquit, cautum ‘quanti ea res erit’, dubitabitur, utrum ad totius corporis æstimationem hæc verba referuntur an vero ad quod eius interest qui stipulatur․ ego puto et si sic fuerit uni cautum ‘quanti ea res erit’, defendi posse stipulationem sufficere: ad operis enim quantitatem ea refertur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
