Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 39.1.20.2

DE OPERIS NOVI NUNTIATIONE

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum

D.39.1.20pr. Prætor ait: ‘Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis novi fieret, qua de re agitur, quod in eo loco, antequam nuntiatio missa fieret aut in ea causa esset, ut remitti deberet, factum est, id restituas.’

D.39.1.20.1 Interdictum hoc proponitur ex huiusmodi causis, edicto expressum est, ne post operis novi nuntiationem quicquam operis fiat, antequam vel nuntiatio missa fiat vel vice nuntiationis missæ satisdatio de opere restituendo fuerit interposita․ qui igitur facit, etsi ius faciendi habuit, tamen contra interdictum prætoris facere videtur et ideo hoc destruere cogitur.

D.39.1.20.2 Sive autem vacuus locus sit, ubi nuntiatum est, sive ædificatus, æque hoc interdicto locus erit.

D.39.1.20.3 Ait prætor: ‘quod factum est, restituas’․ quod factum est, iubet restitui, neque interest, iure factum sit an non: sive iure factum est sive non iure factum est, interdictum locum habebit.

D.39.1.20.4 Quidquid autem ante remissionem fit vel illud quod loco remissionis habetur, pro eo habendum est, atque si nullo iure factum esset.

D.39.1.20.5 Si quis paratus fuerit satisdare, deinde actor stipulari nolit, in ea causa est, ut remitti debeat: nam cum per actorem fiet, apparet in ea causa esse, ut remitti debeat.

D.39.1.20.6 Hoc interdictum perpetuo datur et heredi ceterisque successoribus competit.

D.39.1.20.7 Adversus ipsum quoque, qui opus fecit vel factum ratum habuit, interdicto locus erit.

D.39.1.20.8 Plane si quæratur, an in heredem eius, qui opus fecit, interdictum hoc competat, sciendum est Labeonem existimasse in id quod ad eum pervenit dumtaxat dari oportere vel si quid dolo malo ipsius factum sit, quo minus perveniret․ nonnulli putant in factum esse dandam quam interdictum, quod verum est.

D.39.1.20.9 Deinde ait prætor: ‘Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis novi fieret, qua de re agitur, si de ea re satisdatum est, quod eius cautum sit aut per te stat, quo minus satisdetur: quo minus illi in eo loco opus facere liceat, vim fieri veto.’

D.39.1.20.10 Hoc interdictum prohibitorium est, ne quis prohibeat facere volentem eum qui satisdedit: etenim pertinet ad decus urbium ædificia non derelinqui.

D.39.1.20.11 Nec quicquam interest, iure quis ædificet an non iure ædificet, cum sit securus is qui opus novum nuntiavit, posteaquam ei cautum est.

D.39.1.20.12 Hoc autem interdictum competit ei qui satisdedit: adicitur et illud ‘aut per te stat, quo minus satisdetur’.

D.39.1.20.13 proinde si satisdatum non est, sed repromissum, interdicto huic locus non erit: neque enim permittendum fuit in publico ædificare, priusquam appareat, quo iure quis ædificet.

D.39.1.20.14 Et si satisdatum sit, cautum tamen non perseveret, interdictum cessat.

D.39.1.20.15 Si aliquando stetit per nuntiatorem, quo minus satisdetur, nunc non stat, interdictum cessat.

D.39.1.20.16 Hoc interdictum etiam post annum et heredi ceterisque successoribus competit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑