Digesta Iustiniani 39.1.2
inscriptio Iulianus libro quadragensimo nono digestorum
D.39.1.2 Si autem domino prædii nuntiaverit, inutilis erit nuntiatio: neque enim sicut adversus vicinum, ita adversus dominum agere potest ius ei non esse invito se altius ædificare: sed si hoc facto usus fructus deterior fiet, petere usum fructum debebit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
