Digesta Iustiniani 39.1.1
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum
D.39.1.1pr. Hoc edicto promittitur, ut, sive iure sive iniuria opus fieret, per nuntiationem inhiberetur, deinde remitteretur prohibitio hactenus, quatenus prohibendi ius is qui nuntiasset non haberet.
D.39.1.1.1 Hoc autem edictum remediumque operis novi nuntiationis adversus futura opera inductum est, non adversus præterita, hoc est adversus ea quæ nondum facta sunt, ne fiant: nam si quid operis fuerit factum, quod fieri non debuit, cessat edictum de operis novi nuntiatione et erit transeundum ad interdictum ‘quod vi aut clam factum erit ut restituatur’, et ‘quod in loco sacro religiosove’ et ‘quod in flumine publico ripave publica factum erit’: nam his interdictis restituetur, si quid illicite factum est.
D.39.1.1.2 Nuntiatio ex hoc edicto non habet necessariam prætoris aditionem: potest enim nuntiare quis et si eum non adierit.
D.39.1.1.3 Item nuntiationem et nostro et alieno nomine facere possumus.
D.39.1.1.4 Item nuntiatio omnibus diebus fieri potest.
D.39.1.1.5 Et adversus absentes etiam et invitos et ignorantes operis novi nuntiatio procedit.
D.39.1.1.6 In operis autem novi nuntiatione possessorem adversarium facimus.
D.39.1.1.7 Sed si is, cui opus novum nuntiatum est, ante remissionem ædificaverit, deinde coeperit agere ius sibi esse ita ædificatum habere, prætor actionem ei negare debet et interdictum in eum de opere restituendo reddere.
D.39.1.1.8 Potest autem quis nuntiare etiam ignorans, quid opus fieret.
D.39.1.1.9 Et post operis novi nuntiationem committunt se litigatores prætoriæ iurisdictioni.
D.39.1.1.10 Inde quæritur apud Celsum libro duodecimo digestorum, si post opus novum nuntiatum conveniat tibi cum adversario, ut opus faceres, an danda sit conventionis exceptio? et ait Celsus dandam, nec esse periculum, ne pactio privatorum iussui prætoris anteposita videatur: quid enim aliud agebat prætor quam hoc, ut controversias eorum dirimeret? a quibus si sponte recesserunt, debebit id ratum habere.
D.39.1.1.11 Opus novum facere videtur, qui aut ædificando aut detrahendo aliquid pristinam faciem operis mutat.
D.39.1.1.12 Hoc autem edictum non omnia opera complectitur, sed ea sola, quæ solo coniuncta sunt, quorum ædificatio vel demolitio videtur opus novum continere․ idcirco placuit, si quis messem faciat, arborem succidat, vineam putet, quamquam opus faciat, tamen ad hoc edictum non pertinere, quia ad ea opera, quæ in solo fiunt, pertinet hoc edictum.
D.39.1.1.13 Si quis ædificium vetus fulciat, an opus novum nuntiare ei possumus, videamus․ et magis est, ne possimus: hic enim non opus novum facit, sed veteri sustinendo remedium adhibet.
D.39.1.1.14 Sive autem intra oppida sive extra oppida in villis vel agris opus novum fiat, nuntiatio ex hoc edicto locum habet, sive in privato sive in publico opus fiat.
D.39.1.1.15 Nunc videamus, quibus ex causis fiat nuntiatio et quæ personæ nuntient quibusque nuntietur et in quibus locis fiat nuntiatio et quis effectus sit nuntiationis.
D.39.1.1.16 Nuntiatio fit aut iuris nostri conservandi causa aut damni depellendi aut publici iuris tuendi gratia.
D.39.1.1.17 Nuntiamus autem, quia ius aliquid prohibendi habemus: vel ut damni infecti caveatur nobis ab eo, qui forte in publico vel in privato quid molitur: aut si quid contra leges edictave principum․ quæ ad modum ædificiorum facta sunt, fiet, vel in sacro vel in loco religioso, vel in publico ripave fluminis, quibus ex causis et interdicta proponuntur.
D.39.1.1.18 Quod si quis in mare vel in litore ædificet, licet in suo non ædificet, iure tamen gentium suum facit: si quis igitur velit ibi ædificantem prohibere, nullo iure prohibet, neque opus novum nuntiare nisi ex una causa potest, si forte damni infecti velit sibi caveri.
D.39.1.1.19 Iuris nostri conservandi aut damni depellendi causa opus novum nuntiare potest is ad quem res pertinet.
D.39.1.1.20 Usufructuarius autem opus novum nuntiare suo nomine non potest, sed procuratorio nomine nuntiare poterit, aut vindicare usum fructum ab eo qui opus novum faciat: quæ vindicatio præstabit ei, quod eius interfuit opus novum factum non esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
