Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 38.9.1

DE SUCCESSORIO EDICTO

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo nono ad edictum

D.38.9.1pr. Successorium edictum idcirco propositum est, ne bona hereditaria vacua sine domino diutius iacerent et creditoribus longior mora fieret․ e re igitur prætor putavit præstituere tempus his, quibus bonorum possessionem detulit, et dare inter eos successionem, ut maturius possint creditores scire, utrum habeant, cum quo congrediantur, an vero bona vacantia fisco sint delata, an potius ad possessionem bonorum procedere debeant, quasi sine successore defuncto.

D.38.9.1.1 Unus enim quisque suam bonorum possessionem repudiare potest, alienam non potest.

D.38.9.1.2 Proinde procurator meus sine mea voluntate meam bonorum possessionem repudiare non potest.

D.38.9.1.3 Per servum delatam bonorum possessionem dominus repudiare potest.

D.38.9.1.4 Tutor impuberis an repudiare possit bonorum possessionem, videamus. et magis est, ne possit: sed ille ex auctoritate tutoris repudiare potest.

D.38.9.1.5 Furiosi curator nequaquam poterit repudiare, quia necdum delata est.

D.38.9.1.6 Qui semel noluit bonorum possessionem petere, perdidit ius eius, etsi tempora largiantur: ubi enim noluit, iam coepit ad alios pertinere bonorum possessio aut fiscum invitare.

D.38.9.1.7 Decretalis bonorum possessio an repudiari possit, videamus․ et quidem diebus finiri potest: sed repudiari eam non posse verius est, quia nondum delata est, nisi cum fuerit decreta: rursum posteaquam decreta est, sera repudiatio est, quia quod adquisitum est repudiari non potest.

D.38.9.1.8 Si intra centensimum diem mortuus sit prior, statim sequens admitti potest.

D.38.9.1.9 Quod dicimus ‘intra dies centum bonorum possessionem peti posse’, ita intellegendum est, ut et ipso die centensimo bonorum possessio peti possit, quemadmodum intra kalendas etiam ipsæ kalendæ sunt․ idem est et si in diebus centum dicatur.

D.38.9.1.10 Quibus ex edicto bonorum possessio dari potest, si quis eorum aut dari sibi noluerit aut in diebus statutis non admiserit, tunc ceteris bonorum possessio perinde competit, ac si prior ex eo numero non fuerit.

D.38.9.1.11 Sed videndum est, an inter ceteros ipse quoque qui exclusus est admittatur․ ut puta filius est in potestate: delata est ei bonorum possessio ex prima parte, unde liberis defertur: exclusus est tempore aut repudiatione: ceteris defertur: sed ipse sibi succedat ex hac successoria parte? et magis est, ut succedat, ut unde legitimi possit petere et post hos suo ordine ex illa parte, unde proximi cognati vocantur․ et hoc iure utimur, ut admittatur: poterit igitur ex sequenti parte succedere ipse sibi․ item hoc dici poterit et in secundum tabulas bonorum possessione, ut, si secundum tabulas non petierit bonorum possessionem is qui potuit et ab intestato succedere, ipse sibi succedat.

D.38.9.1.12 Largius tempus parentibus liberisque petendæ bonorum possessionis tribuitur, in honorem sanguinis videlicet, quia artandi non erant, qui pæne ad propria bona veniunt․ ideoque placuit eis præstitui annum, scilicet ita moderate, ut neque ipsi urguerentur ad bonorum possessionis petitionem neque bona diu iacerent․ sane nonnumquam urguentibus creditoribus interrogandi sunt in iure, an sibi bonorum possessionem admittant, ut, si repudiare se dicant, sciant creditores, quid sibi agendum esset: si deliberare se adhuc dicant, præcipitandi non sunt.

D.38.9.1.13 Si quis autem a patre suo impuberi filio sit substitutus, non intra annum, sed intra diem centensimum bonorum possessionem petere poterit.

D.38.9.1.14 Non solum autem cum suo nomine veniunt liberi parentesque, hoc eis tribuitur, verum etiam si servus eius, qui ex liberis patentibusque est, heres institutus est, intra annum competit bonorum possessio: persona enim ea est, quæ meruit hoc beneficium, quæ petat.

D.38.9.1.15 Sed et si pater emancipati filii bonorum possessionem contra tabulas accipere velit, anni tempus ei competere constat.

D.38.9.1.16 Et generaliter ait Iulianus ex omnibus causis liberis parentibusque intra annum bonorum possessionem competere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑