Digesta Iustiniani 38.8.9
inscriptio Papinianus libro sexto responsorum
D.38.8.9pr. Octavi gradus adgnato iure legitimi heredis, etsi non extiterit heres, possessio defertur: ut proximo autem cognato, quamvis extiterit heres, non defertur.
D.38.8.9.1 Fratris filius pro parte heres institutus, cum patruum surdum esse contenderet atque ideo testamentum facere non potuisse, possessionem ut proximus cognatus accepit․ ex die mortis temporis haberi rationem placuit, quia verisimile non videbatur tam coniunctum sanguine defuncti valetudinem ignorasse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
