Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 38.8.3

UNDE COGNATI

inscriptio Iulianus libro vicensimo septimo digestorum

D.38.8.3 Capitis deminutione peremuntur cognationes, quæ per adoptionem adquisitæ sunt․ igitur si post mortem verbi gratia fratris adoptivi intra centensimum diem adoptivus frater capite deminutus fuerit, bonorum possessionem accipere non poterit, quæ proximitatis nomine fratris defertur: prætorem enim non solum mortis tempus, sed etiam id, quo bonorum possessio petitur, intueri palam est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑