Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 38.8.1

UNDE COGNATI

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo sexto ad edictum

D.38.8.1pr. Hæc bonorum possessio nudam habet prætoris indulgentiam neque ex iure civili orginem habet: nam eos invitat ad bonorum possessionem, qui iure civili ad successionem admitti non possunt, id est cognatos.

D.38.8.1.1 Cognati autem appellati sunt quasi ex uno nati, aut, ut Labeo ait, quasi commune nascendi initium habuerint.

D.38.8.1.2 Pertinet autem hæc lex ad cognationes non serviles: nec enim facile ulla servilis videtur esse cognatio.

D.38.8.1.3 Hæc autem bonorum possessio, quæ ex hac parte edicti datur, cognatorum gradus sex complectitur et ex septimo duas personas sobrino et sobrina natum et natam.

D.38.8.1.4 Cognationem facit etiam adoptio: etenim quibus fiet adgnatus hic qui adoptatus est, isdem etiam cognatus fiet: nam ubicumque de cognatis agitur, ibi sic accipiemus, ut etiam adoptione cognati facti contineantur․ evenit igitur, ut is qui in adoptionem datus est tam in familia naturalis patris iura cognationis retineat quam in familia adoptiva nanciscatur: sed eorum tantum cognationem in adoptiva familia nanciscetur, quibus fit adgnatus, in naturali autem omnium retinebit.

D.38.8.1.5 Proximus autem accipietur etiam is qui solus est, quamvis proprie proximus ex pluribus dicitur.

D.38.8.1.6 Proximum accipere nos oportet eo tempore, quo bonorum possessio defertur.

D.38.8.1.7 Si quis igitur proximus cognatus, dum heredes scripti deliberant, diem suum obierit, sequens quasi proximus admittetur, hoc est quicumque fuerit tum deprehensus proximum locum optinens.

D.38.8.1.8 Si quis proximior cognatus nasci speretur, in ea condicione est, ut dici debeat obstare eum sequentibus: sed ubi natus non est, admittemus eum, qui post ventrem proximus videbatur․ sed hoc ita demum erit accipiendum, si hic qui in utero esse dicitur vivo eo de cuius bonorum possessione agitur fuit conceptus, nam si post mortem, neque obstabit alii neque ipse admittetur, quia non fuit proximus cognatus ei, quo vivo nondum animax fuerit.

D.38.8.1.9 Si qua prægnas decesserit et utero exsecto partus sit editus, in ea condicione est partus iste, ut matris suæ accipere bonorum possessionem possit ‘unde proximi cognati’․ sed post senatus consultum Orphitianum et ‘unde legitimi’ petere poterit, quia mortis tempore in utero fuit.

D.38.8.1.10 Gradatim autem admittuntur cognati ad bonorum possessionem: ut qui sunt primo gradu, omnes simul admittuntur.

D.38.8.1.11 Si quis apud hostes fuerit mortis tempore eius, de cuius bonorum possessione quæritur, dicendum est bonorum possessionem peti ab eo posse.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑