Digesta Iustiniani 38.6.1
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum
D.38.6.1pr. Posteaquam prætor locutus est de bonorum possessione eius qui testatus est, transitum fecit ad intestatos, eum ordinem secutus, quem et lex duodecim tabularum secuta est: fuit enim ordinarium ante de iudiciis testantium, dein sic de successione ab intestato loqui.
D.38.6.1.1 Sed successionem ab intestato in plures partes divisit: fecit enim gradus varios, primum liberorum, secundum legitimorum, tertium cognatorum, deinde viri et uxoris.
D.38.6.1.2 Ita autem ab intestato potest competere bonorum possessio, si neque secundum tabulas neque contra tabulas bonorum possessio agnita sit.
D.38.6.1.3 Plane si tempora quidem petendæ bonorum possessionis ex testamento largiebantur, verumtamen repudiata est bonorum possessio, dicendum erit ab intestato bonorum possessionem iam incipere: cum enim is qui repudiavit petere bonorum possessionem non potest post repudiationem, consequens erit, ut ab intestato posse peti incipiat.
D.38.6.1.4 Sed et si ex Carboniano edicto bonorum possessio data sit, magis est, ut dicere debeamus ab intestato nihilo minus posse peti: ut enim suo loco ostendimus, non impedit bonorum possessionem edictalem Carboniana bonorum possessio.
D.38.6.1.5 Recte autem prætor a liberis initium fecit ab intestato successionis, ut, sicuti contra tabulas ipsis defert, ita et ab intestato ipsos vocet.
D.38.6.1.6 Liberos autem accipere debemus quos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos diximus, tam naturales quam adoptivos․ sed adoptivos hactenus admittimus, si fuerint in potestate: ceterum si sui iuris fuerint, ad bonorum possessionem non invitantur, quia adoptionis iura dissoluta sunt emancipatione.
D.38.6.1.7 Si quis filium suum emancipatum in locum nepotis adoptavit et emancipavit, cum haberet et nepotem ex eo, quæsitum est apud Marcellum, an adoptio rescissa impediat nepotem․ sed cum soleat emancipato patri iungi nepos, quis non dicat, etsi adoptatus sit et quasi filius, nihilo minus filio suo eum non obstare, quia quasi filius adoptivus est in potestate, non quasi naturalis?
D.38.6.1.8 Si heres institutus non habeat voluntatem, vel quia incisæ sunt tabulæ vel quia cancellatæ vel quia alia ratione voluntatem testator mutavit voluitque intestato decedere, dicendum est ab intestato rem habituros eos, qui bonorum possessionem acceperunt.
D.38.6.1.9 Si emancipatus filius exheres fuerit, is autem qui in potestate fuerat præteritus, emancipatum petentem ab intestato bonorum possessionem unde liberi tueri debet prætor usque ad partem dimidiam, perinde atque si nullas tabulas pater reliquisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
