Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 38.5.3.1

SI QUID IN FRAUDEM PATRONI FACTUM SIT

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum

D.38.5.3pr. Si patronus heres institutus ex debita parte adierit hereditatem, dum ignorat aliqua libertum in fraudem suam alienasse, videamus, an succurri ignorantiæ eius debeat, ne decipiatur liberti fraudibus. et Papinianus libro quarto decimo quæstionum respondit in eadem causa manere ea, quæ alienata sunt, idcircoque patronum sibi imputare debere, qui, cum posset bonorum possessionem accipere contra tabulas propter ea quæ alienata vel mortis causa donata sunt, non fecit.

D.38.5.3.1 Hæc actio in perpetuum datur, quia habet rei persecutionem.

D.38.5.3.2 Patronum ex asse heredem institutum volentem Fabiana actione uti prætor admittit, quia erat iniquum excludi eum a Fabiana, qui non sponte adiit hereditatem, sed quia bonorum possessionem contra tabulas petere non potuit.

D.38.5.3.3 Si intestatus libertus decesserit, patronus adeundo hereditatem eius revocat per Calvisianam actionem ea, quæ alienata sunt dolo malo, quo minus pars ex testamento debita bonorum liberti ad patronum liberosve eius perveniret: idque est, sive petita sit a patrono ab intestato bonorum possessio sive non sit.

D.38.5.3.4 Si plures sint patronæ et patroni, singuli virilem tantum revocabunt vel Calvisiana.

D.38.5.3.5 Si libertus intestatus decesserit relicta patrono debita portione aut aliquo amplius, aliquid etiam alienaverit, Papinianus libro quarto decimo quæstionum scribit nihil esse revocandum: nam qui potuit alicui relinquere quid testamento, si debitam portionem patrono relinquat præterea, donando nihil videtur in fraudem facere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑