Digesta Iustiniani 38.5.1
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum
D.38.5.1pr. Si quid dolo malo liberti factum esse dicetur, sive testamento facto sive intestato libertus decesserit, quo minus quam pars debita bonorum ad eorum quem perveniat, qui contra tabulas bonorum possessionem accipere possunt: cognoscit prætor et operam dat, ne ea res ei fraudi sit.
D.38.5.1.1 Si alienatio dolo malo facta sit, non quærimus, utrum mortis causa facta sit an non sit: omni enim modo revocatur․ si vero non sit dolo malo facta, sed alias, tunc actori probandum erit mortis causa factam alienationem․ si enim proponas mortis causa factam alienationem, non requirimus, utrum dolo malo facta sit an non sit: sufficit enim docere mortis causa factam, nec immerito: mortis causa enim donationes comparantur legatis et sicut in legatis non quærimus, dolo malo factum sit an non sit, ita nec in mortis causa donationibus.
D.38.5.1.2 Quod autem mortis causa filio donatum est, non revocatur: nam cui liberum fuit legare filio quantumquantum vellet, is donando non videtur fraudasse patronum.
D.38.5.1.3 Omne autem, quodcumque in fraudem patroni gestum est, revocatur.
D.38.5.1.4 Dolum accipere nos oportet eius qui alienavit, non eius cui alienatum est: et ita evenit, ut qui fraudis vel doli conscius non fuit, carere debeat re in fraudem patroni alienata, etsi putavit ingenuum nec credidit libertinum.
D.38.5.1.5 Adversus conpatronum, qui contra tabulas bonorum possessionem omisit, Fabiana non competit, si non plus sit in eo quod donatum est quam pars debita patrono․ quare si mortis causa ei donatum sit, partem faciet conpatrono, quemadmodum legatarius patronus facit.
D.38.5.1.6 Utrum autem ad ea sola revocanda Fabiana pertinet, quæ quis libertus de bonis deminuit, an etiam ad ea, quæ non adquisiit, videndum est. et ait Iulianus libro vicensimo sexto digestorum, si hereditatem libertus non adierit fraudandi patroni causa vel legatum reppulerit, Fabianam cessare: quod mihi videtur verum․ quamvis enim legatum retro nostrum sit, nisi repudietur, attamen cum repudiatur, retro nostrum non fuisse palam est․ in ceteris quoque liberalitatibus, quas non admisit is libertus cui quis donatum voluit, idem erit probandum Fabianam cessare: sufficit enim patrono, si nihil de suo in necem eius libertus alienavit, non si non adquisiit: proinde et si, cum sub condicione ei legatum esset, id egit, ne condicio existeret, vel, si sub condicione stipulatus fuerit, maluit deficere condicionem, dicendum est Fabianam cessare.
D.38.5.1.7 Quid si in lite vinci voluit? si quidem condemnatus est data opera vel in iure confessus, dicendum erit Fabianam locum habere: quod si noluit optinere, cum peteret, hic videndum․ et puto hunc deminuisse de patrimonio: actionem enim de bonis deminuit, quemadmodum si passus esset actionis diem abire.
D.38.5.1.8 Sed si puta querellam inofficiosi, quam potuit, vel quam aliam, forte iniuriarum vel similem instituere noluit, non potest patronus ob eam rem Fabiana experiri.
D.38.5.1.9 At si transegit in fraudem patroni, poterit patronus Fabiana uti.
D.38.5.1.10 Sed si libertus filiam dotavit, hoc ipso, quod dotavit, non videtur fraudare patronum, quia pietas patris non est reprehendenda.
D.38.5.1.11 Si pluribus in fraudem libertus donaverit vel pluribus mortis causa, æqualiter patronus adversus omnes in partem sibi debitam sive Fabiana sive Calvisiana experietur.
D.38.5.1.12 Si quis in fraudem patronorum rem vendiderit vel locaverit vel permutaverit, quale sit arbitrium iudicis, videamus․ et in re quidem distracta deferri condicio debet emptori, utrum malit rem emptam habere iusto pretio an vero a re discedere pretio recepto: neque omnimodo rescindere debemus venditionem, quasi libertus ius vendendi non habuerit, nec fraudemus pretio emptorem, maxime cum de dolo eius non disputetur, sed de dolo liberti.
D.38.5.1.13 Sed si emerit in fraudem patroni libertus, æque dicendum, si magno emit, in pretio relevandum patronum, condicione non ipsi delata, an velit ab emptione discedere, sed venditori, utrum malit de pretio remittere an potius rem quam vendidit recipere persoluto pretio․ et in permutatione et in locatione et conductione similiter idem observabimus.
D.38.5.1.14 Sed si rem quidem bona fide vendiderit et sine ulla gratia libertus, pretium autem acceptum alii donavit, videndum erit, quis Fabiana inquietetur, utrum qui rem emit an vero is qui pretium dono accepit? et Pomponius libro octagensimo tertio recte scripsit emptorem non esse inquietandum: fraus enim patrono in pretio facta est: eum igitur qui pretium dono accepit Fabiana conveniendum.
D.38.5.1.15 Et alias videamus, si dicat patronus rem quidem iusto pretio venisse, verumtamen hoc interesse sua non esse venumdatam inque hoc esse fraudem, quod venierit possessio, in quam habet patronus affectionem vel opportunitatis vel vicinitatis vel cæli vel quod illic educatus sit vel parentes sepulti, an debeat audiri volens revocare․ sed nullo pacto erit audiendus: fraus enim in damno accipitur pecuniario.
D.38.5.1.16 Sed si forte et res vilius distracta sit et pretium alii donatum, uterque Fabiano iudicio convenietur et qui vili emit et qui pecuniam accepit muneri․ is tamen qui emit si malit rem restituere, non alias restituet, quam si pretium quod numeravit recipiat․ quid ergo, si delegatus emptor solvit ei cui donabat libertus, an nihilo minus reciperaret? et magis est, ut reciperare debeat, licet pretium ad alium pervenit, qui solvendo non est: nam et si acceptum pretium libertus prodegisset, diceremus nihilo minus eum qui dedit recipere debere, si velit ab emptione discedere.
D.38.5.1.17 Si mutuam pecuniam libertus in fraudem patroni acceperit, an Fabiana locum habeat, videamus․ et quod remedium in hoc est? accepit mutuam: si quod accepit donavit, convenit eum patronus cui donavit libertus: sed accepit et prodegit: non debet perdere qui mutuum dedit, nec ei imputari, cur dedit.
D.38.5.1.18 Plane si non accepit et spopondit stipulanti, erit Fabianæ locus.
D.38.5.1.19 Si fideiussit apud me libertus vel rem suam pro alio pignori dedit in necem patroni, an Fabiana locum habeat, videamus, et numquid cum damno meo non debeat patrono subveniri: neque enim donavit aliquid mihi, si pro aliquo intervenit, qui non fuit solvendo: eoque iure utimur․ igitur creditor non poterit Fabiana conveniri: debitor poterit quidem, sed potest et mandati: plane si deficiat mandati actio, quia donationis causa intervenit, erit Fabianæ locus.
D.38.5.1.20 Sed et si mandator extitit pro aliquo libertus, idem erit probandum.
D.38.5.1.21 Quamvis autem in partem Fabiana competat, attamen in his quæ dividi non possunt in solidum competit, ut puta in servitute.
D.38.5.1.22 Si servo meo vel filio familias libertus in fraudem patroni quid dederit, an adversus me iudicium Fabianum competat, videamus․ et mihi videtur sufficere adversus me patremque arbitrioque iudicis contineri tam id, quod in rem versum est, condemnandi, quam id quod in peculio.
D.38.5.1.23 Sed si iussu patris contractum cum filio est, pater utique tenebitur.
D.38.5.1.24 Si cum servo in fraudem patroni libertus contraxerit isque fuerit manumissus, an Fabiana teneatur, quæritur․ et cum dixerimus dolum tantum liberti spectandum, non etiam eius cum quo contraxit, potest manumissus iste Fabiana non teneri.
D.38.5.1.25 Item quæri potest, manumisso vel mortuo vel alienato servo an intra annum agendum sit․ et ait Pomponius agendum.
D.38.5.1.26 Hæc actio in personam est, non in rem, et in heredem competit et in ceteros successores, et heredi et ceteris successoribus patroni, et non est hereditaria, id est ex bonis liberti, sed propria patroni.
D.38.5.1.27 Si libertus in fraudem patroni aliquid dederit, deinde, defuncto patrono vivo liberto, filius patroni acceperit bonorum possessionem contra tabulas liberti, an Fabiana uti possit ad revocanda ea quæ sunt alienata? et est verum, quod et Pomponius probat libro octagensimo tertio, item Papinianus libro quarto decimo quæstionum, competere ei Fabianam: sufficere enim, quod in fraudem patronatus factum sit: magis enim fraudem rei, non personæ accipimus.
D.38.5.1.28 In hanc actionem etiam fructus veniunt, qui sunt post litem contestatam percepti.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
