Digesta Iustiniani 38.4.ult
inscriptio Pomponius libro quarto senatus consultorum
D.38.4.13pr. Testamento potest quis et servum manumittere et eundem ut libertum adsignare.
D.38.4.13.1 De liberis, qui sunt in potestate, senatus locutus est: ergo de postumis nihil hoc senatus consulto provisum est: magis tamen puto etiam postumos contineri.
D.38.4.13.2 Quod inquit senatus ‘si ex liberis quis in civitate esse desisset’, eum significat, qui in perpetuum in civitate esse desierit, non etiam si quis ab hostibus captus reverti possit.
D.38.4.13.3 Ex die quoque certa adsignari potest, sed usque in diem certum vix potest: nam ipse senatus huic negotio finem præposuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
