Digesta Iustiniani 38.4.3.4
inscriptio Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum
D.38.4.3pr. Idem erit dicendum et si is, qui filium et nepotem habebat, nepoti libertum adsignaverit: admittetur nepos ad legitimam hereditatem, licet sit alterius patroni filius, et hoc contingit patrui vita: ceterum si ille non esset, nihil ei prodesset adsignatio ad deminuendum ius alterius patroni filii.
D.38.4.3.1 Posse autem et nepoti adsignari certum est et præferri filio nepotem adsignatoris constat.
D.38.4.3.2 Unde quæri poterit, an, si filium habeat et ex eo nepotem, possit, quasi duos habeat in potestate, ius senatus consulti inducere․ in qua specie cum placeat etiam ei, qui in potestatem recasurus est, adsignari quare non admittimus, cum utrumque esse in potestate negare non possumus?
D.38.4.3.3 An autem ad legitimam hereditatem admitti possit hic qui est in potestate, tractari poterit․ et cum multi sint casus, quibus et libertum habere qui in potestate est possit, cur non hoc quoque admittendum sit, ut per eum pater ad legitimæ hereditatis admittatur emolumentum? quod et Pomponio recte videtur․ habent autem libertos etiam filii familias, ut puta si castrensem servum eorum quis manumiserit.
D.38.4.3.4 Emancipatos quoque filios eius, cui adsignatus est libertus, habere commodum senatus consulti puto, non ut ad legitimam hereditatem admittantur, sed ad ea quæ possunt.
D.38.4.3.5 Secundum quod liberto intestato defuncto, quoniam ad legitimam hereditatem admitti non possunt, videndum, ne admittatur filius adsignatoris in familia remanens an non? et putem emancipatos per prætorem præferendos.
D.38.4.3.6 Liberos autem eius, cui adsignatus est, accipere debemus non solum filios, verum etiam nepotes et neptes et deinceps descendentes.
D.38.4.3.7 Si quis duobus adsignaverit libertum et alter in civitate esse sine liberis desierit, alter non,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
