Digesta Iustiniani 38.4.1
inscriptio Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum
D.38.4.1pr. Senatus consulto quod factum est Claudianis temporibus Velleo Rufo et Osterio Scapula consulibus de adsignandis libertis in hæc verba cavetur: ‘si, qui duos pluresve liberos iustis nuptiis quæsitos in potestate haberet, de liberto libertave sua significasset, cuius ex liberis suis eum libertum eamve libertam esse vellet, is eave, quandoque is, qui eum eamve manumisit inter vivos vel testamento, in civitate esse desisset, solus ei patronus solave patrona esset, perinde atque si ab eo eave libertatem consecutus consecutave est. utique, si ex liberis quis in civitate esse desisset neque ei liberi ulli essent, ceteris eius liberis qui manumisit perinde omnia iura serventur, ac si nihil de eo liberto eave liberta is parens significasset’.
D.38.4.1.1 Quamvis singulari sermone senatus consultum scriptum est, tamen et pluribus liberis et plures libertos libertasve posse adsignari certum est.
D.38.4.1.2 Is quoque libertus, qui apud hostes est, adsignari potest.
D.38.4.1.3 Adsignare autem quis potest quibuscumque verbis vel nutu, vel testamento vel codicillis vel vivus.
D.38.4.1.4 Adimere adsignationem etiam nuda voluntate poterit.
D.38.4.1.5 Sed et si exheredato filio libertum quis adsignaverit, valet adsignatio, nec nocet ei nota exheredationis quantum ad ius patronatus.
D.38.4.1.6 Sed si post adsignationem fuerit exheredatus, non semper exheredatio adimet adsignationem, nisi hoc animo facta sit.
D.38.4.1.7 Sed si is cui adsignatus est repudiaverit, puto verius, quod et Marcellus scripsit, posse admitti fratres eius.
D.38.4.1.8 Si sit ex patrono filius unus, ex altero duo et uni eorum libertus adsignatus est, videndum, quot partes fiant hereditatis liberti, utrum tres, ut duas habeat is cui adsignatus est, id est suam et fratris, an vero æquales partes fiant, quoniam per adsignationem alius excluditur․ et Iulianus libro septuagensimo quinto scripsit magis esse, ut bessem hic habeat, qui fratrem excludit: quod verum est, quamdiu frater eius vivat vel admitti potuit ad legitimam hereditatem․ ceterum si fuerit capite minutus, æquales partes habebunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
