Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 38.2.8

DE BONIS LIBERTORUM

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo tertio ad edictum

D.38.2.8pr. Si vero non habuit effectum petitio eius, dico non impediri, quo minus adiuvetur․ quin immo et si sic adit quasi ex debita portione institutus, mox apparuit eum minorem partem quam speravit accepisse, æquissimum est admitti eum ad suum auxilium․ sed et si testato convenisset heredem, ut sibi legatum solveretur, mox pænituisset, puto eum posse adiuvari.

D.38.2.8.1 Si patronus legatum sibi relictum adgnoverit idque fuerit evictum, competit ei legitimum auxilium, quia id, quod speravit se habiturum, non habet․ sed et si non totum evictum sit, verum aliquo minus habet quam putavit, erit ei subveniendum.

D.38.2.8.2 Si servo vel filio suo aliquid relictum patronus adgnoverit, perinde a contra tabulas bonorum possessione repelletur atque si adgnovisset sibi relictum.

D.38.2.8.3 Sed et si mortis causa donationem adgnoverit, dicendum est repelli eum a contra tabulas bonorum possessione, sic tamen, si post mortem liberti adgnovit․ ceterum si ei vivus libertus donavit, ille accepit, non idcirco erit repulsus a contra tabulas bonorum possessione, quia potest dicere sperasse quod in testamento quoque gratus circa eum fieret, remittique ei debet ab eis decedere vel ea compensare in portionem pro rata.

D.38.2.8.4 Quare dicitur et si condicionis implendæ causa quid fuerit datum patrono post mortem liberti, repelli eum a contra tabulas bonorum possessione, quasi adgnoverit iudicium.

D.38.2.8.5 Si patronus minor annis viginti quinque liberti iudicium adgnoverit, in integrum restitui eum oportere existimamus, ut possit contra tabulas accipere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑