Digesta Iustiniani 38.2.50
inscriptio Tryphoninus libro septimo decimo disputationum
D.38.2.50pr. Nihil interest, ipse patronus scriptus heres ex minore parte adierit hereditatem an servum suum scriptum iusserit adire hereditatem, quam retinet: nihilo minus enim repulsus erit a contra tabulas bonorum possessione.
D.38.2.50.1 Si tamen antequam iuberet liberti hereditatem adire, servum vendiderit aut manumiserit et ita ipse novus libertus aut emptor heredes extiterint, verbis edicti non prohibetur patronus accipere contra tabulas bonorum possessionem.
D.38.2.50.2 Sed numquid prætor ei denegare possessorias actiones debeat, si fraudem edicto eius facere voluit, ut pretio uberiore percepto vel tacita pactione etiam hereditatis ex institutione delatæ commodum et bonorum possessionis contra tabulas haberet? faciliorque suspicio per filium scriptum heredem quamvis emancipatum adeuntem liberti hereditatem ipsum patronum habere, cum omnia, quæ nostra sunt, liberis nostris ex voto paremus.
D.38.2.50.3 Si tamen clusis adhuc tabulis testamenti liberti, cum ignoraret iudicium eius patronus, eorum quid, quæ supra scripta sunt, circa institutum subiectum iuri suo fecit, amota fraudis suspicione suo iure in bonorum possessione contra tabulas utetur.
D.38.2.50.4 Si patronus ex debita portione a liberto scriptus rogatusque hereditatem restituere suspectam dixit et compulsus adire, cum retinere posset, restituerit, non poterit accipere contra tabulas bonorum possessionem, et quia adgnovit iudicium liberti et quia sprevit et quasi damnavit eam possessionem.
D.38.2.50.5 Longe distat ab hoc patroni filius, quem libertus adrogavit et ex minore parte heredem scripsit, cum nemo ex familia patroni alius esset: quamquam enim hic ipso iure, quippe suus, heres deprehendatur, si tamen se non immiscuit hereditati ut patris, sed abstinuit, quasi patroni tamen filius admittendus est ad contra tabulas bonorum possessionem.
D.38.2.50.6 Si debenti patrono certam pecuniam liberationem libertus reliquisset isque usus est adversus heredem petentem debitum doli exceptione aut acceptilatione liberatus est debito propter legatum, dicendum est eum non posse accipere contra tabulas bonorum possessionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
