Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 38.2.44.pr

DE BONIS LIBERTORUM

inscriptio Paulus libro quinto quæstionum

D.38.2.44pr. Si patronum ex debita portione heredem instituas et pure roges fundum dare eique sub condicione tantundem leges, in condicionem fideicommissum redigitur․ erit tamen et hic quod moveat: onerabitur enim patronus satisdatione fideicommissi․ sed dicendum est ab eo fideicommissario cavendum, a quo patrono legatum est, ut undique patronus suum ius habeat imminutum.

D.38.2.44.1 Patronus heres institutus legato ei servo, per quem suppleretur debita ei portio, non petet contra tabulas bonorum possessionem, quamvis servus clusis tabulis decessit.

D.38.2.44.2 Si ex bonis, quæ mortis tempore fuerunt, debitam partem dedit libertus in hereditate vel legato, servus tamen post mortem liberti reversus ab hostibus augeat patrimonium: non potest patronus propterea queri, quod minus habeat in servo, quam haberet, si ex debita portione esset institutus․ idem est et in alluvione, cum sit satisfactum ex his bonis, quæ mortis tempore fuerunt․ idem est et si pars legati liberto relicti ab eo, cui simul datum erat, vel hereditatis nunc illis abstinentibus adcrescat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑