Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 38.2.41

DE BONIS LIBERTORUM

inscriptio Papinianus libro duodecimo quæstionum

D.38.2.41 Si libertus patrono, quod ad debitam portionem attinet, satisfaciat, invito tamen aliquid extorquere conetur, quid statuendum est, quæritur․ quid enim, si ex parte debita instituto decem præterea legentur et rogetur servum proprium, qui sit decem vel minoris pretii, manumittere? iniquum est et legatum velle percipere et libertatem servo non dare: sed parte debita accepta et legato temperare et libertatem imponere non cogi, ne servum (forte de se male meritum) cogatur manumittere․ quid ergo si solo eodem herede instituto idem libertus petierit? si substitutum habebit, æque decreti remedium poterit procedere, ut accepta debita portione cetera pars ad substitutum perveniat ita, ut, si forte servus redimi potuisset, præstaretur libertas: cessante vero substitutione patronum hereditatem liberti amplectentem prætor, qui de fideicommisso cognoscit, libertatem servo eum imponere cogat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑