Digesta Iustiniani 38.2.4
inscriptio Paulus libro quadragensimo secundo ad edictum
D.38.2.4pr. Si necem domini detexerit servus, prætor statuere solet, ut liber sit: et constat eum quasi ex senatus consulto libertatem consecutum nullius esse libertum.
D.38.2.4.1 Si libertus captus ab hostibus ibi decesserit, quamvis liberti appellatio eum non tangat, tamen propter legem Corneliam, quæ testamentum sic confirmat atque si in civitate decesserit, patrono quoque bonorum possessio danda erit.
D.38.2.4.2 Si deportatus patronus sit, filio eius competit bonorum possessio in bonis liberti nec impedimento est ei talis patronus, qui mortui loco habetur․ et dissimile est, si patronus apud hostes sit: nam propter spem postliminii obstat liberis suis.
D.38.2.4.3 Si extraneus a liberto heres institutus rogatus sit filio hereditatem restituere, cum ex senatus consulto Trebelliano restituta hereditate heredis loco filius habetur, patronus summovendus est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
