Digesta Iustiniani 38.2.37
inscriptio Ulpianus libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam
D.38.2.37pr. Iulianus ait, si patronus libertatis causa imposita libertæ revendiderit, filium eius a bonorum possessione summoveri, scilicet quia nec contra tabulas testamenti liberti bonorum possessionem accipiat, quotiens pater eius donum munus operas liberto revendiderit․ plane si patroni filius libertatis causa imposita revendiderit, nihilo minus familiam bonorum possessionem contra tabulas liberti accipere ait, quia filius revendendo libertatis causa imposita fratrem suum non summovet.
D.38.2.37.1 Si libertus heredem scripserit isque prius, quam de familia quæstionem haberet, adierit hereditatem, patronum ad contra tabulas bonorum possessionem non admitti Iulianus ait: debuit enim et patronus liberti necem vindicare․ quod et in patrona erit dicendum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
