Digesta Iustiniani 38.2.36
inscriptio Iavolenus libro octavo epistularum
D.38.2.36 Libertus, qui solvendo non erat, præterito patrono extrarios relinquit heredes: quæro, an possit patronus petere contra tabulas bonorum possessionem․ respondit: cum a scriptis heredibus adita est hereditas, patronus contra tabulas bonorum possessionem petere potest, quia solvendo hereditas est, quæ inveniat heredem․ et sane absurdum est ius patroni in petenda bonorum possessione contra tabulas aliorum computatione, non iudicio ipsius patroni æstimari auferrique patrono, quod modicum vindicaturus est․ multi enim casus intervenire possunt, quibus expediat patrono petere bonorum possessionem, quamvis æris alieni magnitudo, quam libertus reliquerit, facultates patrimonii eius excedat, veluti si prædia sunt aliqua ex bonis liberti, in quibus maiorum patroni sepulchra sint et magni æstimat patronus bonorum possessione iura pro parte ea ad se pertinere, vel aliquid mancipium, quod non pretio, sed affectu sit æstimandum․ non ergo ideo minus habere debet ius petendæ bonorum possessionis, qui animo potius quam aliorum computatione bona liberti æstimat, cum eo ipso sufficere patrimonium videri possit, quod et heredem habeat et bonorum possessorem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
