Digesta Iustiniani 38.2.3.pr
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum
D.38.2.3pr. Etiamsi ius anulorum consecutus sit libertus a principe, adversus huius tabulas venit patronus, ut multis rescriptis continetur: hic enim vivit quasi ingenuus, moritur quasi libertus.
D.38.2.3.1 Plane si natalibus redditus sit, cessat contra tabulas bonorum possessio:
D.38.2.3.2 Idem et si a principe liberam testamenti factionem impetravit.
D.38.2.3.3 Sed si hac lege emit quis, ut manumittat, ad hanc partem edicti pertinebit.
D.38.2.3.4 Si quis nummos accepit, ut manumitteret, non habet contra tabulas bonorum possessionem.
D.38.2.3.5 Ut patronus contra tabulas bonorum possessionem accipere possit, oportet hereditatem aditam esse aut bonorum possessionem petitam: sufficit autem vel unum ex heredibus adisse hereditatem bonorumve possessionem petisse.
D.38.2.3.6 Patronus contra ea bona liberti omnino non admittitur, quæ in castris sunt quæsita.
D.38.2.3.7 Si deportatus patronus restitutus sit, liberti contra tabulas bonorum possessionem accipere potest․ idemque et in liberto deportato et restituto dicendum est.
D.38.2.3.8 Si quis filius familias servum de castrensi peculio manumiserit, ex constitutione divi Hadriani patronus est admittique poterit ad contra tabulas bonorum possessionem ut patronus.
D.38.2.3.9 Si capitis libertum accusaverit is, cui adsignatus est, non potest is petere contra tabulas bonorum possessionem fratribusque suis non obstabit: sed hi contra tabulas bonorum possessionem petent, quemadmodum peterent, si ex altero filio nepotes essent: libertus enim, qui alteri ex filiis adsignatur, non desinit alterius filii libertus esse․ amplius dicendum est: etiamsi omiserit frater bonorum possessionem, alter frater, cui adsignatus non est, potest succedere et contra tabulas bonorum possessionem petere.
D.38.2.3.10 Totiens ad bonorum possessionem contra tabulas invitatur patronus, quotiens non est heres ex debita portione institutus.
D.38.2.3.11 Si patronus sub condicione sit institutus eaque condicio vivo testatore extitit, contra tabulas bonorum possessionem accipere non potest.
D.38.2.3.12 Quid ergo, si mortis tempore pependit, extitit tamen, antequam patrono deferatur bonorum possessio, hoc est ante aditam hereditatem, an invitetur ex hac parte edicti? et magis est, ut aditæ hereditatis tempus spectetur: hoc enim iure utimur.
D.38.2.3.13 Si tamen in præteritum collata sit condicio vel ad præsens, non videtur sub condicione institutus: aut enim impleta est et pure institutus est, aut non est et nec heres institutus est.
D.38.2.3.14 Si libertus patronum suum ita heredem scripserit: ‘si filius meus me vivo morietur, patronus heres esto’, non male videtur testatus: nam si decesserit filius, poterit hic existente condicione accipere bonorum possessionem.
D.38.2.3.15 Si debita patrono portio legata sit, etsi scriptus heres non fuerit, satis ei factum est.
D.38.2.3.16 Sed et si institutus sit ex parte minore quam ei debetur, residua vero pars suppleta est ei legatis sive fideicommissis, et ita satisfactum ei videtur.
D.38.2.3.17 Sed et mortis causa donationibus poterit patrono debita portio suppleri: nam mortis causa donationes vice legatorum funguntur.
D.38.2.3.18 Sed et si non mortis causa donavit libertus patrono, contemplatione tamen debitæ portionis donata sunt, idem erit dicendum: tunc enim vel quasi mortis causa imputabuntur vel quasi adgnita repellent patronum a contra tabulas bonorum possessione.
D.38.2.3.19 Si patrono condicionis implendæ causa quid datum sit, in portionem debitam imputari debet, si tamen de bonis sit liberti profectum.
D.38.2.3.20 Debitam autem partem eorum, quæ cum moritur libertus habuit, patrono damus: mortis enim tempus spectamus․ sed et si dolo malo fecit, quo minus haberet, hoc quoque voluit prætor pro eo haberi, atque si in bonis esset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
