Digesta Iustiniani 38.2.2.4
inscriptio Pomponius libro quarto ad Sabinum
D.38.2.2pr. Si patronus a liberto præteritus bonorum possessionem petere potuerit contra tabulas et antequam peteret decesserit vel dies ei bonorum possessionis agnoscendæ præterierit, liberi eius vel alterius patroni petere poterunt ex illa parte edicti, qua, primis non petentibus aut etiam nolentibus ad se pertinere, sequentibus datur, atque si priores ex eo numero non essent.
D.38.2.2.1 Sed si patronus heres institutus vivo liberto decessisset superstitibus liberis, quæsitum est, an illi contra tabulas testamenti bonorum possessionem petere possint: et eo decursum est, ut mortis tempus, quo defertur bonorum possessio, spectari debeat, an patronus non sit, ut,type="Libro" subtype="parent"ti liberi eius bonorum possessionem petere non possint.
D.38.2.2.2 Si filius emancipatus nepotem in potestate avi reliquisset, bonorum possessionem partis dimidiæ dandam ei filio intestati liberti, quamvis iure ipso legitima hereditas ad nepotem pertineat, quia et contra tabulas eius liberti filio potius bonorum possessio partis debitæ daretur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
