Digesta Iustiniani 38.2.16
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum
D.38.2.16pr. In servitutem petisse non is videtur, qui ei, qui in possessione erat servitutis, petenti se in libertatem contradixit, verum is, qui ex libertate petit in servitutem.
D.38.2.16.1 Sed et si quis non totum suum, sed pro parte vel usum fructum in eo suum dicat vel quid aliud, quod habere non potest in eo, nisi servus sit, an repellatur quasi in servitutem petierit? quod est verius.
D.38.2.16.2 Si petierit in servitutem et optinuerit, mox cognita veritate passus sit in libertate morari, non debet ei obesse, maxime si habuit iustam causam errandi.
D.38.2.16.3 Petisse in servitutem non videtur, qui ante litem contestatam destitit: sed et si post litem contestatam, dicendum est nec id nocere debere, quia non usque ad sententiam duravit.
D.38.2.16.4 Si patroni filius sit vel exheredatus vel si in servitutem libertum paternum petiit vel capitis accusaverit libertum, non nocet hoc liberis eius, qui in potestate non sunt: et hoc divi fratres Quintilliis rescripserunt.
D.38.2.16.5 Si quis bonorum possessionem contra tabulas liberti acceperit, ab omni liberti iudicio repellitur, nec tantum si ipsi liberto heres fuerit scriptus, verum etiam si inpuberi filio substitutus․ nam et Iulianus scripsit, si post petitam bonorum possessionem adierit impuberis filii liberti hereditatem patronus, denegari ei debere actiones.
D.38.2.16.6 Sed et si quid codicillis fuerit patrono relictum vel mortis causa donatum, simili modo horum quoque persecutio denegabitur.
D.38.2.16.7 Nonnumquam plane post petitam bonorum possessionem dabitur patrono legati persecutio, si nihil ad emolumentum eius perventurum sit, quia forte rogatus est alii restituere.
D.38.2.16.8 Præterea non tantum quod ipsis nominatim datum est, id se prætor denegaturum ait, verum etiam si quid proponas ad ipsos per alios perventurum, ut puta per subiectas personas, quod quidem sunt habituri, non restituturi.
D.38.2.16.9 Dabimus legati petitionem patrono, si servo patroni dederit libertatem pretio eius patrono prælegato.
D.38.2.16.10 Ei, qui substitutus erit patrono, qui contra tabulas possessionem petierit, actio eius partis, cuius patrono possessio data erit, non datur.
D.38.2.16.11 Si patronus sit substitutus et patronus vivo testatore decesserit, filium patroni petentem contra tabulas bonorum possessionem non solius substituti partem occupare, verum omnibus heredibus pro parte aliquid auferre constat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
