Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 38.2.14.6

DE BONIS LIBERTORUM

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum

D.38.2.14pr. Qui, cum maior natu esset quam viginti quinque annis, libertum capitis accusaverit aut in servitutem petierit, removetur a contra tabulas bonorum possessione.

D.38.2.14.1 Si vero accusaverit minor, dicendum est hunc non excludi, sive ipse sive tutor eius vel curator accusaverit.

D.38.2.14.2 Sed si minor quidem instituerit accusationem, maior autem factus sententiam acceperit, benigne erit dicendum ignosci ei debere, quia minor coepit․ neque enim imputare ei possumus, cur non deseruit accusationem vel cur abolitionem non petierit, cum, alterum si fecisset, in Turpillianum incideret, alterum non facile impetretur. certe si abolitione publice data repetit iamiam maior, dicendum est hunc esse removendum: maior enim factus potuit sine timore deserere abolitam accusationem.

D.38.2.14.3 Is demum videtur capitis accusasse, qui tali iudicio appetit, cuius poena aut supplicium habuit aut exilium, quod sit vice deportationis, ubi civitas amittitur.

D.38.2.14.4 Si tamen quis libertum eo crimine accusaverit, cuius poena non est capitis, verumtamen iudicanti placuit augere poenam, non obest hoc patroni filio: neque enim imperitia aut severitas iudicantis obesse debet patroni filio, qui crimen levius inportavit.

D.38.2.14.5 Sed si non accusaverit, sed testimonium in caput liberti dixit aut subiecit accusatorem, puto eum a contra tabulas removeri.

D.38.2.14.6 Si libertus maiestatis patroni filium accusavit et patroni filius calumniæ eum capitis puniri desideravit, non debet repelli hoc edicto․ idem puto et si ab eo petitus retorsit in eum crimina: ignoscendum enim est ei, si voluit se ulcisci provocatus.

D.38.2.14.7 Si patris mortem defendere necesse habuerit, an dicendum sit hic quoque ei succurrendum, si libertum paternum propter hoc accusavit, medicum forte patris aut cubicularium aut quem alium, qui circa patrem fuerat? et puto succurrendum, si affectione et periculo paternæ substantiæ ducente necesse habuit accusationem vel calumniosam instituere.

D.38.2.14.8 Accusasse autem eum dicimus, qui crimina obiecit et causam perorari usque ad sententiam effecit: ceterum si ante quievit, non accusavit: et hoc iure utimur․ sed si appellatione interposita desiit, benigne dicetur non pertulisse accusationem․ si igitur pendente appellatione decessit libertus, patroni filius admittetur ad bonorum possessionem, quia sententiæ libertus morte subtractus est.

D.38.2.14.9 Si patroni filius advocationem accusatori liberti præstitit, non est repellendus: neque enim advocatus accusat.

D.38.2.14.10 Si pater testamento caverit, ut accusaretur libertus, quasi venenum sibi parasset aut quid aliud in se admisisset: magis est, ut ignosci liberis deberet, qui non sponte accusaverunt.

D.38.2.14.11 Sed et si accusaverit libertum et probaverit crimen patroni filius posteaque hic libertus sit restitutus, non erit repellendus: crimen enim quod intendit etiam perfecit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑