Digesta Iustiniani 38.17.2.32
inscriptio Ulpianus libro tertio decimo ad Sabinum
D.38.17.2pr. Sive ingenua sit mater sive libertina, habebit Tertullianum commodum.
D.38.17.2.1 Filium autem vel filiam accipere debemus, sive iuste sint procreati vel vulgo quæsiti: idque in vulgo quæsitis et Iulianus libro quinquagensimo nono digestorum scripsit.
D.38.17.2.2 Sed si filius vel filia libertini sint effecti, mater legitimam hereditatem vindicare non poterit, quoniam mater esse huiusmodi filiorum desiit: idque et Iulianus scripsit et constitutum est ab imperatore nostro.
D.38.17.2.3 Sed si in servitute concepit filium et manumissa ediderit, ad legitimam eius hereditatem admittetur: idemque et si serva poenæ concepit et restituta edidit: hoc idem et si libera concepit, edidit serva poenæ, mox restituta est: sed et si libera concepit et in servitutem redacta edidit, mox manumissa est, ad legitimam hereditatem eius admittetur․ item si adhuc prægnas manumissa est, dicendum erit prodesse․ et in servitute editi filii ad legitimam hereditatem mater admittetur, ut puta si post moram factam in fideicommissa libertate peperit, vel apud hostes et cum eo rediit, vel si redempta edidit.
D.38.17.2.4 Si mulier sit famosa, ad legitimam hereditatem liberorum admittetur.
D.38.17.2.5 Impuberem, cui pater secundas tabulas fecit, tunc certum est intestatum decessisse, cum omiserint substituti hereditatem eius. quare et si impubes adrogatus sit, dicendum est matrem ad bona eius admitti, quæ haberet, si intestatus decessisset.
D.38.17.2.6 Liberi defuncti sui quidem obstabunt matri eius tam virilis sexus quam feminini, tam naturales quam adoptivi matremque excludunt, bonorum possessores vero etiam non sui et quidem soli naturales. adoptivi autem liberi post emancipationem ita admittuntur, si ex liberis naturalibus fuerint, ut puta nepos naturalis ab avo adoptatus: nam licet sit emancipatus, bonorum possessione accepta matri obstabit.
D.38.17.2.7 Si vero apud hostes est filius vel nasci speratur, pendet ius matris, donec redierit vel nascatur.
D.38.17.2.8 Sed si sint sui heredes, verum hereditas ad eos non pertineat, videamus, an mater admittatur, ut puta abstinuit se hereditate. Africanus et Publicius temptant dicere in casum, quo se abstinent sui, matrem venire, et tunc ei obstent, quotiens rem haberent, ne nudum nomen sui heredis noceat matri: quæ sententia æquior est.
D.38.17.2.9 Sed si quis decessisset relicta filia, quam in adoptionem legitime dederat, relicta et matre, divus Pius decrevit cessare senatus consultum Tertullianum et simul esse admittendas ad bonorum possessionem unde proximi cognati matrem et filiam․ sed quod idem Iulianus scripsit matrem ex senatus consulto non posse admitti, si filia in bonorum possessione petenda cessaverit, verum non erit: succedit enim filiæ․ et ideo dicendum erit matrem, donec filia bonorum possessionem petere potest, bonorum possessionem accipere non posse, quoniam succedere quasi legitima speraretur.
D.38.17.2.10 Si bonorum possessione accepta filius emancipatus abstinuerit se hereditate per in integrum restitutionem, verum est senatus consultum posse locum habere: sed si fuerit rursus immixtus, rursus debet mater abstinere.
D.38.17.2.11 Si quis ex liberis, dum est in utero, in possessione missus sit, mox natus sit et ante bonorum possessionem acceptam decesserit, an matri noceat, videndum, quasi bonorum possessor․ et puto non nocere, si non suus patri adgnascitur: neque enim sufficit mitti in possessionem, nisi natus quoque acceperit bonorum possessionem. igitur et si furioso decreto petita sit possessio et priusquam ipse mentis compos factus bonorum possessionem petierit, decesserit, matri non obstabit.
D.38.17.2.12 Sed si quis, cum status controversiam pateretur, Carbonianam solam acceperit, an noceat matri bonorum possessio, quæsitum quidem est: sed cum hæc tempore finiatur, dicendum est matri post tempus non nocere aut, si impubes decesserit, matrem posse admitti.
D.38.17.2.13 Sed si infanti per tutorem petita sit possessio, licet statim decesserit, dicendum erit matri obstitisse: non enim similis est ei, quæ furioso datur.
D.38.17.2.14 Ita demum autem mater senatus consulti beneficio excludetur, si filius adiit legitimam hereditatem: ceterum si omiserit legitimam hereditatem, mater ex senatus consulto Tertulliano admittetur․ sed si non sit solus iste filius legitimus heres, sed sint qui cum eo admittantur, nec in partem eorum mater ex senatus consulto erit vocanda.
D.38.17.2.15 Obicitur matri pater in utriusque bonis tam filii quam filiæ, sive heres sive bonorum possessor existat․ sed neque avus neque proavus in Tertulliano matri nocent, quamvis fiduciam contraxerint․ pater autem tantum naturalis, non etiam adoptivus matri nocet: verius est enim, cum pater esse desierit, a matre eum excludi: sed nec ad bonorum possessionem contra tabulas eum admitti, cum pater esse desierit.
D.38.17.2.16 Undecumque autem acceperit bonorum possessionem pater naturalis, sive legitimus sive contra tabulas, ex quavis parte excludit matrem.
D.38.17.2.17 Si sit adgnatus defuncti et naturalis pater sit in adoptiva familia, sit et mater, admittimus matrem, quoniam patrem adgnatus exclusit.
D.38.17.2.18 Si sit consanguinea soror defuncti, sit et mater, sit et pater adoptatus vel emancipatus: si consanguinea velit habere hereditatem, matrem ex senatus consulto una cum ea venire, patrem excludi placet: si consanguinea repudiet, matrem ex senatus consulto propter patrem non venire: et quamvis alias non soleat mater exspectare consanguineam, velit nec ne adire hereditatem, nunc tamen exspectaturam: consanguinea enim est, quæ patrem excludit. repudiante igitur consanguinea bonorum possessionem habebit mater cum patre quasi cognata, sed et in hac moram patietur nec ante accipiet bonorum possessionem quam pater petierit, quoniam omittente eo potest ex senatus consulto succedere.
D.38.17.2.19 Sed et si ipsa mater eadem sit et soror consanguinea, ut puta quoniam pater matris nepotem suum ex filia adoptavit, sit præterea et pater naturalis: hæc mater si quidem quasi consanguinea veniat, excludet patrem: si ius consanguineæ repudiavit vel capitis deminutione amisit, ex senatus consulto venire propter patrem non potest, repudiante vero patre rursum ex senatus consulto potest venire.
D.38.17.2.20 Si mater hereditatem filii filiæve non adierit ex senatus consulto Tertulliano, in bonorum possessione antiquum ius servandum est: cum enim esset prælatio matre omittente senatus consulti beneficium, ius succedit vetus.
D.38.17.2.21 Sed si mater repudiaverit bonorum possessionem, de adeunda autem hereditate deliberet, dicendum erit adgnatum non succedere, quoniam nondum verum est non adisse matrem.
D.38.17.2.22 Quod autem diximus ius antiquum servari matre non adeunte, cui personæ deferatur hereditas, videndum, utrum ei, quæ nunc proxima invenitur, cum mater repudiat, an ei quæ fuit, cum intestato decessisse certum est? ut puta fuit patruus, cum intestato decederet, et patrui filius: cum mater repudiasset, patruo nondum delatam hereditatem atque ideo defuncto eo matre deliberante patrui filium vocari.
D.38.17.2.23 Si mater non petierit tutores idoneos filiis suis vel prioribus excusatis reiectisve non confestim aliorum nomina ediderit, ius non habet vindicandorum sibi bonorum intestatorum filiorum․ et quidem si non petit, incidit: ait enim ‘vel non petere’․ sed a quo non petere? loquitur quidem de prætore constitutio: sed puto et in provinciis locum habere, etiamsi a magistratibus municipalibus non petat, quoniam et magistratibus municipalibus dandi necessitas iniungitur.
D.38.17.2.24 Quid ergo, si petiit, sed admonita vel a libertis vel a cognatis, an incidat in senatus consultum? et puto eam incidere, si compulsa fecit, non si, cum petere non cunctaretur, admonita est.
D.38.17.2.25 Quid si pater eis peti prohibuerat tutorem, quoniam per matrem rem eorum administrari voluit? incidet, si nec petat nec legitime tutelam administrat.
D.38.17.2.26 Quod si penitus egenis filiis non petit, ignoscendum est ei.
D.38.17.2.27 Sed si forte absens a libertis præventa est vel ab aliis, dicendum est eam non excludi, nisi forte cum frustraretur, id contigit.
D.38.17.2.28 Filiis autem non petendo punitur, utique et filiabus․ quid si nepotibus? similiter non petendo punitur.
D.38.17.2.29 Quid si curatores non petiit? verba rescripti deficiunt, sed dicendum est, si quidem impuberibus curatores non petiit, eandem esse rationem, si iam puberibus, cessare debere.
D.38.17.2.30 Quid si cum prægnas esset, bonis non petiit curatorem? dico in sententiam incidere: nam et si apud hostes habuit impuberem, idem erit dicendum.
D.38.17.2.31 Quid si furioso tutorem vel curatorem non petiit? magis est, ut incidat.
D.38.17.2.32 Non solum autem quæ non petiit coercetur, sed et quæ defunctorie petiit, ut rescripto declaratur, vel privilegio munitum vel oneratum tribus puta tutelis, sed ita demum, si data opera hoc fecit.
D.38.17.2.33 Quid ergo, si tales petiit et susceperunt nihilo minus vel detenti sunt? excusata erit mater.
D.38.17.2.34 Quid si indignos, id est minus habiles ad tutelam petierit, quoniam sciebat prætorem eos non daturum? quid tamen si dedit eos prætor matris petitionem secutus? iam quidem prætoris delictum est, sed et matris punimus consilium.
D.38.17.2.35 Igitur si forte excusati sint illi vel improbati, debet mater alios sine mora petere.
D.38.17.2.36 Ergo sive non petierit sive idoneos non petierit, punietur, etiamsi dati fuerint minus idonei prætore errante.
D.38.17.2.37 Idoneos autem utrum facultatibus an et moribus petere debeat, dubitationis esse potest․ puto autem facile ei ignosci, si locupletes sint hi, quos petiit.
D.38.17.2.38 Sed et si prioribus excusatis reiectisve non confestim aliorum nomina ediderit, punitur.
D.38.17.2.39 Quid ergo, si non fuerint omnes excusati vel omnes reiecti? videndum, an ei imputetur, cur in locum excusati non petiit: et puto imputandum.
D.38.17.2.40 Quid si decesserint quidam? puto, licet verba deficiant, sententiam constitutionis locum habere.
D.38.17.2.41 Sed quod diximus ‘reiecti’ utrum sic accipimus ‘a prætore non dati’ an et si suspecti fuerint remoti vel ob neglegentiam vel ignaviam repulsi? etiam hos quis reiectos recte dicet․ ergo et si latitent? sed longum est: nam nec hoc ei imputetur, cur suspectos non fecit: alioquin et si latitarent, potuit edicto desiderare ut eos prætor adesse iuberet et suspectos eos removet, si deessent.
D.38.17.2.42 Quid si non compulit eos miscere se tutelæ? et cum plenum officium a matre desideremus, et hæc ei curanda sunt, ne in hereditate ei obstent.
D.38.17.2.43 ‘Confestim’ autem sic erit accipiendum ‘ubi primum potuit’, id est prætoris copiam habuit huic rei sedentis, nisi forte infirmitate impedita est vel alia magna causa, quæ etiam mandare eam ad petendos tutores impediret: ita tamen, ut nullo modo annale tempus excederet․ si enim mortalitate filii præventa est, nihil matri imputetur.
D.38.17.2.44 Tractari belle potest, si pupillo amplum legatum sub condicione sit relictum ‘si tutores non habuerit’ et propterea ei mater non petierit, ne condicione deficeretur, an constitutio cesset․ et puto cessare, si damnum minus sit cumulo legati․ quod et in magistratibus municipalibus tractatur apud Tertullianum: et putat dandam in eos actionem, quatenus plus esset in damno quam in legato․ nisi forte quis putet condicionem hanc quasi utilitati publicæ obpugnantem remittendam ut alias plerasque: aut verba cavillatus imputaverit matri, cur curatores non petierit․ finge autem plenius condicionem conscriptam: nonne erit matri ignoscendum? aut hoc imputatur matri, cur non desideravit a principe condicionem remitti? et puto non esse imputandum.
D.38.17.2.45 Ego etiam si mater ei, qui solvendo non erit, non petiit tutorem, puto ignoscendum: consuluit enim ei, ut minus inquietetur quasi indefensus.
D.38.17.2.46 Et si forte quis uxorem communis filii matrem heredem scripsit rogavitque remissa etiam satisdatione, ut filio puberi facto restitueret hereditatem, nec mater ei petiit tutores, debet dici cessare constitutionem, cum patris voluntatem secuta sit et nihil habenti filio tutores non petierit․ quod si ei remissa satisdatio non fuerit, contra erit, quoniam vel propter hoc debuit tutores habere․ sed si forte impubes post matris cessationem fuerit adrogatus et impubes obierit, dicendum erit matri adversus adrogatorem non competere ex stipulatu actionem.
D.38.17.2.47 Videndum est, matre prohibita ius suum vindicare utrum ceteros admittamus, atque si mater non esset, an ipsam heredem dicimus fieri vel aliud nomen successionis induere, sed denegamus ei actiones? et invenimus rescriptum ab imperatore nostro Antonino Augusto et divo patre eius Mammiæ Maximinæ pridie idus Apriles Plautiano iterum consule matre remota eos admitti, qui venirent, si mater non fuisset: ergo et adgnati ceterique succedent aut, si nemo sit, bona vacabunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
