Digesta Iustiniani 38.17.1
inscriptio Ulpianus libro duodecimo ad Sabinum
D.38.17.1pr. Sive ingenua sive libertina mater est, admitti possunt liberi ad hereditatem eius ex senatus consulto Orphitiano.
D.38.17.1.1 Si ea sit mater, de cuius statu dubitatur, utrum mater familias sit an filia familias, ut puta quoniam pater eius ab hostibus captus sit: si certum esse coeperit matrem familias esse, liberi admittentur․ unde tractari potest, an medio tempore, dum status pendet, succurri eis per prætorem debeat, ne, si medio tempore decesserint, nihil ad heredem transmittant: et magis est, ut subveniatur, ut in multis casibus placuit.
D.38.17.1.2 Sed et vulgo quæsiti admittuntur ad matris legitimam hereditatem.
D.38.17.1.3 Interdum et in servitute quæsito erit concedenda hereditas legitima, veluti si post moram fideicommissariæ libertati matris suæ factam natus sit․ certe si post manumissionem matris fuerit natus, licet in servitute conceptus, ad legitimam eius hereditatem admittetur․ sed et si apud hostes conceptus a captiva procreatus cum ea rediit, secundum rescriptum imperatoris nostri et divi patris eius ad Ovinium Tertullum poterit ex hoc senatus consulto admitti quasi vulgo quæsitus.
D.38.17.1.4 Filio, qui mortis tempore matris civis Romanus fuit, si ante aditam hereditatem in servitutem deducatur, legitima hereditas non defertur nec si postea liber factus sit, nisi forte servus poenæ effectus beneficio principis sit restitutus.
D.38.17.1.5 Sed si matris exsecto ventre filius editus sit, magis dicendum est hunc quoque ad legitimam hereditatem admitti: nam et institutus secundum tabulas et ab intestato unde cognati et multo magis unde legitimi bonorum possessionem petere potuit: argumento est, quod venter in possessionem ex omni parte edicti mittitur.
D.38.17.1.6 Qui operas suas ut cum bestiis pugnaret locavit quive rei capitalis damnatus neque restitutus est, ex senatus consulto Orphitiano ad matris hereditatem non admittebatur: sed humana interpretatione placuit eum admitti․ idem erit dicendum et si hic filius in eius sit potestate, qui in causa supra scripta sit, posse eum ex Orphitiano admitti.
D.38.17.1.7 Sed si mater testamento facto filium heredem scripserit unum sub condicione, cum plures haberet, si condicione pendente possessionem petierit et postea condicio defecit, æquum est ceteris etiam filiis legitimam hereditatem non auferri: quod et Papinianus libro sexto decimo quæstionum scripsit.
D.38.17.1.8 Capitis minutio salvo statu contingens liberis nihil nocet ad legitimam hereditatem: nam vetus sola hereditas, quæ lege duodecim tabularum defertur, capitis minutione peremitur, novæ vel ex lege vel ex senatus consultis delatæ non peremuntur capitis deminutione. proinde sive quis ante delatam capite minuatur, ad legitimam hereditatem admittetur, nisi magna capitis deminutio interveniat, quæ vel civitatem adimit, ut puta si deportetur.
D.38.17.1.9 ‘Si nemo filiorum eorumve, quibus simul legitima hereditas defertur, volet ad se eam hereditatem pertinere, ius antiquum esto.’ hoc ideo dicitur, ut, quamdiu vel unus filius vult legitimam hereditatem ad se pertinere, ius vetus locum non habeat: itaque si ex duobus alter adierit, alter repudiaverit hereditatem, ei portio adcrescet․ et si forte sit filius et patronus, repudiante filio patrono defertur.
D.38.17.1.10 Si quis adita matris hereditate per in integrum restitutionem fuerit abstentus, an ius antiquum possit locum habere? verba admittunt, ut possit: ‘volet ad se’, inquit, ‘eam hereditatem pertinere’: nam et hic non vult, etsi aliquando voluit: et dico posse ius antiquum locum habere.
D.38.17.1.11 Utrum autem ei defertur successio, qui tunc legitimus deprehenditur, an vero ei, qui tunc fuit, cum filio defertur? ut puta proponamus fuisse defunctæ consanguineum eiusque filium, deliberante filio defunctæ consanguineum obisse, mox filium repudiasse matris hereditatem: an consanguinei filius admitti possit? et Iulianus recte putat circa Tertullianum locum esse succedenti adgnato.
D.38.17.1.12 Quod ait senatus: ‘quæ iudicata transacta finitave sunt, rata maneant’, ita intellegendum est, ut ‘iudicata’ accipere debeamus ab eo cui iudicandi ius fuit, ‘transacta’ scilicet bona fide, ut valeat transactio, ‘finita’ vel consensu vel longo silentio sopita.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
