Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 38.16.3.9

DE SUIS ET LEGITIMIS HEREDIBUS

inscriptio Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum

D.38.16.3pr. Intestato liberto mortuo primum suis deferri hereditatem verum est: si hi non fuerint, tunc patrono.

D.38.16.3.1 Libertum accipere debemus eum, quem quis ex servitute ad civitatem Romanam perduxit sive sponte sive necessitate, quoniam rogatus fuit eum manumittere: nam et ad huius legitimam hereditatem admittitur.

D.38.16.3.2 Si dotalem quis servum manumisit, ipse patronus habetur et ad legitimam hereditatem admittetur.

D.38.16.3.3 Is plane, quem hac lege emi, ut manumittam, etsi ex constitutione divi Marci pervenerit ad libertatem, tamen, ut eadem constitutione expressum est, meus libertus est et legitima eius hereditas mihi deferetur.

D.38.16.3.4 Quid si necem domini detexit et ex senatus consulto libertatem meruerit? si quidem adsignavit prætor, cuius libertus sit, sine dubio eius erit et ei legitima hereditas deferetur: quod si non addidit, efficietur quidem civis Romanus, sed eius erit libertus, cuius proxime fuerit servus et ad legitimam hereditatem ipse admittetur, nisi sicubi quasi indigno deneganda fuerit hereditas.

D.38.16.3.5 Si quis libertam sic iureiurando adegit ‘ne illicite nubat’, non debere incidere in legem Æliam Sentiam․ sed si ‘intra certum tempus ne ducat’ ‘neve aliam, quam de qua patronus consenserit’ vel ‘non nisi conlibertam’ aut ‘patroni cognatam’, dicendum est incidere eum in legem Æliam Sentiam nec ad legitimam hereditatem admitti.

D.38.16.3.6 Si municipes servum manumiserint, admittentur ad legitimam hereditatem in bonis liberti vel libertæ intestatorum.

D.38.16.3.7 Miles manumittendo servum peculiarem suum faciet libertum et ad legitimam hereditatem eius admittitur.

D.38.16.3.8 Principem ad bona libertorum suorum admitti plus quam manifestum est.

D.38.16.3.9 Utique et ex lege duodecim tabularum ad legitimam hereditatem is qui in utero fuit admittitur, si fuerit editus․ inde solet remorari insequentes sibi adgnatos, quibus præfertur, si fuerit editus: inde et partem facit his qui pari gradu sunt, ut puta frater unus est et uterus, vel patrui filius unus natus et qui in utero est.

D.38.16.3.10 Est autem tractatum, pro qua partem faciat, quia ex uno utero plures nasci possunt․ et placuit, si in rerum natura certum sit hanc, quæ se dicit prægnatem, prægnatem non esse, ex asse iam esse heredem hunc, qui iam natus est, quoniam et ignorans heres fit․ quare si medio tempore decesserit, integram hereditatem ad heredem suum transmittit.

D.38.16.3.11 Post decem menses mortis natus non admittetur ad legitimam hereditatem.

D.38.16.3.12 De eo autem, qui centensimo octogensimo secundo die natus est, Hippocrates scripsit et divus Pius pontificibus rescripsit iusto tempore videri natum, nec videri in servitutem conceptum, cum mater ipsius ante centensimum octogensimum secundum diem esset manumissa.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑