Digesta Iustiniani 38.15.ult
inscriptio Marcellus libro nono digestorum
D.38.15.5pr. Cum filio familias bonorum possessio delata est, dies, quibus certiorare patrem non potest, ut vel iubeat adgnosci bonorum possessionem vel ratam habeat agnitionem bonorum possessionis, non cedunt․ fingamus statim primo die, quo fuerit delata, adgnovisse eum bonorum possessionem, certiorare patrem, ut comprobet, non posse, non cedent dies centum: incipient autem cedere, cum certior fieri potuit․ præteritis autem centum diebus frustra ratum habebit.
D.38.15.5.1 Quæri potest, si, cum posset filius petere bonorum possessionem, patre ita absente, ut certiorare eum non possit, vel etiam furente, petere neglexerit, an peti amplius non possit․ sed quid noceat non petitam bonorum possessionem, quæ, si petita esset, tamen non ante adquireretur, quam pater comprobasset?
D.38.15.5.2 Si servus alienus heres institutus venisset, quæritur, an posteriori domino dies bonorum possessionis petendæ imputari oporteret․ et placet, quantum priori domino superfuerit, ei imputari.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
