Digesta Iustiniani 38.15.2.2
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo nono ad edictum
D.38.15.2pr. Utile tempus est bonorum possessionum admittendarum: ita autem utile tempus est, ut singuli dies in eo utiles sint, scilicet ut per singulos dies et scierit et potuerit admittere: ceterum quacumque die nescierit aut non potuerit, nulla dubitatio est, quin dies ei non cedat․ fieri autem potest, ut qui initio scierit vel potuerit bonorum possessionem admittere, hic incipiat nescire vel non posse admittere: scilicet si, cum initio cognovisset eum intestatum decessisse, postea quasi certiore nuntio allato dubitare coeperit, numquid testatus decesserit vel numquid vivat, quia hic rumor postea perrepserat․ idem et in contrarium accipi potest, ut qui ignoravit initio, postea scire incipiat.
D.38.15.2.1 Dies bonorum possessionis utiles esse palam est: sed non sessionum numerabuntur, si modo ea sit bonorum possessio, quæ de plano peti potuit․ quod si ea, quæ causæ cognitionem pro tribunali desiderat vel quæ decretum exposcit, sessiones erunt nobis computandæ, quibus sedit is quibusque per ipsum prætorem factum non est, quo minus daret bonorum possessionem.
D.38.15.2.2 In bonorum possessione, quæ pro tribunali datur, illud quæritur, si sedit quidem prætor pro tribunali, sed postulationibus non dedit: potest dici tempus ad bonorum possessionem non cedere, cum præses aliis rebus aut militaribus aut custodiis aut cognitionibus fuerit occupatus.
D.38.15.2.3 Si præses provinciæ in proxima fuit civitate, accedere debet ad utilitatem temporis ratio itineris, scilicet numeratione viginti milium passuum facta: nec enim exspectare debemus, ut præses provinciæ veniat ad eum, qui bonorum possessionem petiturus est.
D.38.15.2.4 Si venter in possessionem missus sit, bonorum possessionis tempus non cedere sequentibus nequaquam ambigendum est, nec tantum intra centensimum diem, verum etiam quamdiu nasci possit: nam et si natus fuerit, ante ei deferri bonorum possessionem sciendum est.
D.38.15.2.5 Scientiam eam observandam Pomponius ait, non quæ cadit in iuris prudentes, sed quam quis aut per se aut per alios adsequi potuit, scilicet consulendo prudentiores, ut diligentiorem patrem familias consulere dignum sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
