Digesta Iustiniani 38.11.1.1
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo septimo ad edictum
D.38.11.1pr. Ut bonorum possessio peti possit unde vir et uxor, iustum esse matrimonium oportet․ ceterum si iniustum fuerit matrimonium, nequaquam bonorum possessio peti poterit, quemadmodum nec ex testamento adiri hereditas vel secundum tabulas peti bonorum possessio potest: nihil enim capi propter iniustum matrimonium potest.
D.38.11.1.1 Ut autem hæc bonorum possessio locum habeat, uxorem esse oportet mortis tempore․ sed si divortium quidem secutum sit, verumtamen iure durat matrimonium, hæc successio locum non habet․ hoc autem in huiusmodi speciebus procedit․ liberta ab invito patrono divortit: lex Iulia de maritandis ordinibus retinet istam in matrimonio, dum eam prohiberet alii nubere invito patrono․ item Iulia de adulteriis, nisi certo modo divortium factum sit, pro infecto habet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
