Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 38.10.10

DE GRADIBUS ET ADFINIBUS ET NOMINIBUS EORUM

inscriptio Paulus libro singulari de gradibus et adfinibus et nominibus eorum

D.38.10.10pr. Iuris consultus cognatorum gradus et adfinium nosse debet, quia legibus hereditates et tutelæ ad proximum quemque adgnatum redire consuerunt: sed et edicto prætor proximo cuique cognato dat bonorum possessionem: præterea lege iudiciorum publicorum contra adfines et cognatos testimonium inviti dicere non cogimur.

D.38.10.10.1 Nomen cognationis a Græca voce dictum videtur: συγγενεῖς enim illi vocant, quos nos cognatos appellamus.

D.38.10.10.2 Cognati sunt et quos adgnatos lex duodecim tabularum appellat, sed hi sunt per patrem cognati ex eadem familia: qui autem per feminas coniunguntur, cognati tantum nominantur.

D.38.10.10.3 Proximiores ex adgnatis sui dicuntur.

D.38.10.10.4 Inter adgnatos igitur et cognatos hoc interest quod inter genus et speciem: nam qui est adgnatus, et cognatus est, non utique autem qui cognatus est, et adgnatus est: alterum enim civile, alterum naturale nomen est.

D.38.10.10.5 Non parcimus his nominibus, id est cognatorum, etiam in servis: itaque parentes et filios fratresque etiam servorum dicimus: sed ad leges serviles cognationes non pertinent.

D.38.10.10.6 Cognationis origo et per feminas solas contingit: frater enim est et qui ex eadem matre tantum natus est: nam qui eundem patrem habent, licet diversas matres, etiam adgnati sunt.

D.38.10.10.7 Parentes usque ad tritavum apud Romanos proprio vocabulo nominantur: ulteriores qui non habent speciale nomen maiores appellantur: item liberi usque ad trinepotem: ultra hos posteriores vocantur.

D.38.10.10.8 Sunt et ex lateribus cognati, ut fratres sororesque et ex his prognati: item patrui amitæ et avunculi et materteræ.

D.38.10.10.9 Nam quotiens quæritur, quanto gradu quæque persona sit, ab eo incipiendum est, cuius de cognatione quærimus: et si ex inferioribus aut superioribus gradibus est, recta linea susum versum vel deorsum tendentium facile inveniemus gradus, si per singulos gradus proximum quemque numeramus: nam qui ei, qui mihi proximo gradu est, proximus est, secundo gradu est mihi: similiter enim accedentibus singulis crescit numerus․ idem faciendum in transversis gradibus: sic frater secundo gradu est, quoniam patris vel matris persona, per quos coniungitur, prior numeratur.

D.38.10.10.10 Gradus autem dicti sunt a similitudine scalarum locorumve proclivium, quos ita ingredimur, ut a proximo in proximum, id est in eum, qui quasi ex eo nascitur, transeamus.

D.38.10.10.11 Nunc singulos gradus numeramus.

D.38.10.10.12 Primo gradu cognationis sunt susum versum duo pater et mater․ deorsum versum duo filius et filia: qui tamen et plures esse possunt.

D.38.10.10.13 Secundo gradu duodecim personæ continentur hæ․ avus, hoc est patris et matris pater․ item avia, similiter tam paterna quam materna. frater quoque per utrumque parentem accipitur, id est aut per matrem tantum aut per patrem aut per utrumque, id est ex utroque parente eodem, sed hic numerum non auget, quod nihil differt hic ab eo, qui eundem patrem habet tantum, nisi quod is eosdem cognatos tam paternos quam maternos habet: et ideo evenire solet in his, qui diversis parentibus nati sunt, ut qui meo fratri frater sit meus cognatus non sit․ pone me fratrem habere ex eodem tantum patre, illum habere ex eadem matre: illi inter se fratres sunt, mihi alter cognatus non est․ soror similiter numeratur ut frater․ nepos quoque dupliciter intellegitur ex filio vel filia natus․ idem est et in nepte.

D.38.10.10.14 Tertio gradu personæ continentur triginta duo․ proavus, qui quadrifariter intellegitur: est enim avi paterni aut materni pater, item aviæ paternæ aut aviæ maternæ pater․ proavia quoque quattuor personas complectitur: est enim aut avi paterni aut aviæ paternæ mater, item avi materni et similiter aviæ maternæ mater. patruus, is autem est patris frater et ipse dupliciter intellegendus est ex patre vel matre․ avia paterna mea nupsit patri tuo, peperit te, aut avia paterna tua nupsit patri meo, peperit me: ego tibi patruus sum et tu mihi․ id evenit, si mulieres altera alterius filio nupserit: nam qui ex his masculi nati fuerint, invicem patrui sunt, quæ feminæ, invicem amitæ, item masculi feminis similiter patrui, feminæ illis amitæ․ si vir et mulier ille filiam eius duxerit, illa filio eius nupserit: qui ex patre adulescentis nati erunt, ex matre puellæ natos fratris filios, illi eos patruos et amitas appellabunt․ avunculus est matris frater eadem significatione, qua in patruo diximus contigit․ si duo viri alter alterius filiam duxerint, qui ex his masculi nati fuerint, invicem avunculi, quæ feminæ, invicem materteræ erunt, et eadem ratione masculi puellis avunculi et illæ illis erunt materteræ․ amita est patris soror sicut supra accipiendi․ matertera est matris soror similiter ut supra․ illud notandum est non, quemadmodum patris matrisque fratres et sorores patrui amitæ, avunculi materteræ dicuntur, ita fratris sororisque filios filias nomen speciale cognationis habere, sed ita demonstrari fratris sororisque filios filias: quod quidem et in aliis accidere ex posterioribus apparebit․ pronepos quoque et proneptis quadrifariter intelleguntur: aut enim ex nepote ex filio aut ex nepote ex filia descendunt, aut ex nepte ex filio aut ex nepte ex filia propagantur.

D.38.10.10.15 Quarto gradu personæ continentur octoginta․ abavus, cuius intellectus in octo personas porrigitur: est enim proavi paterni aut materni pater, quos singulos duplici modo intellegendos diximus, aut proaviæ paternæ aut maternæ pater, quæ et ipsæ singulæ dupliciter accipiuntur․ abavia: et hæc octies numeratur: est enim proavi paterni aut materni, item proaviæ paternæ aut maternæ mater․ patruus magnus est frater avi: qui avus, item frater cum duobus modis intelleguntur, quattuor personas hoc nomen amplectitur, ut sit avi paterni vel materni frater, qui vel eodem patre, id est proavo, vel tantum matre eadem, id est proavia natus est: qui autem mihi patruus magnus est, is patri meo vel matri meæ patruus est. amita magna est avi soror: avus autem, item soror, ut supra diximus, dupliciter intelleguntur et ideo hic quoque quattuor personas intellegimus: similiter quæ patris mei vel matris meæ amita est, mihi erit amita magna․ avunculus magnus est aviæ frater: quattuor personæ huic nomini eadem ratione subiectæ sunt mihique is est avunculus magnus, qui patri meo vel matri meæ avunculus est. matertera magna est aviæ soror: quattuor modis et hæc ob eandem causam intellegitur: ea, quæ patri meo vel matri meæ matertera est, mihi matertera magna vocatur․ eodem gradu sunt et illi qui vocantur fratres patrueles, item sorores patrueles, amitini amitinæ, consobrini consobrinæ: hi autem sunt, qui ex fratribus vel sororibus nascuntur․ quos quidam ita distinxerunt, ut eos quidem, qui ex fratribus nati sunt, fratres patrueles, item eas, quæ ex fratribus natæ sunt, sorores patrueles: ex fratre autem et sorore amitinos amitinas: eos vero et eas, qui quæve ex sororibus nati natæve sunt, consobrinos consobrinas quasi consororinos: sed plerique hos omnes consobrinos vocant, sicut Trebatius․ sub hac appellatione nominum personæ cadunt sedecim hæ․ patrui filius, item filia bifariam sicut supra numerantur (nam patris mei frater esse potest vel ex patre solo vel etiam ex matre sola): amitæ filius, item filia: avunculi filius, item filia: materteræ filius, item filia, amita avunculo matertera acceptis duplici intellectu secundum eandem rationem․ fratris sororisque nepos ac neptis eodem gradu sunt: sed et frater, item soror, neposve et neptis dupliciter accepti continebunt personas sedecim sic․ fratris eodem patre nati nepos ex filio nepos ex filia fratris eadem matre, alio patre nati nepos ex filio nepos ex filia fratris eodem patre nati neptis ex filio neptis ex filia fratris alio patre eadem matre nati neptis ex filio neptis ex filia eademque causa octo personæ efficient, ut aliæ octo accedunt ex sorore natorum nepotes neptesque et similiter numerantur a nobis․ fratris autem mei nepos neptisque me patruum magnum appellant: sororum fratrumque meorum nepotes neptesque, item mei inter se consobrini sunt․ abnepos, abneptis: hi sunt pronepotis proneptis filius filia, nepotis neptisve nepos neptis, filii filiæve pronepos proneptis, nepote vel ex filio nato vel ex filia, nepte vel ex filio nata vel ex filia acceptis, ut ad singulas personas gradu descendamus sic․ filius nepos pronepos abnepos filius nepos pronepos abneptis filius nepos proneptis abnepos filius nepos proneptis abneptis filius neptis pronepos abnepos filius neptis pronepos abneptis filius neptis proneptis abnepos filius neptis proneptis abneptis similiter hæ personæ enumerabuntur proposita filia et sic fient sedecim.

D.38.10.10.16 Quinto gradu personæ continentur centum octaginta quattuor․ atavus scilicet et atavia: atavus est abavi vel abaviæ pater, proavi vel proaviæ avus, avi aviæque proavus, patris vel matris abavus: huius appellatio personas complectitur sedecim, enumeratione facta tam per mares quam per feminas, ut sic ad singulas perveniamus․ pater avus proavus abavus atavus pater avus proavus abavia atavus pater avus proavia abavus atavus pater avus proavia abavia atavus pater avia proavus abavus atavus pater avia proavus abavia atavus pater avia proavia abavus atavus pater avia proavia abavia atavus similiter matris persona proposita enumeratio fiet․ atavia totidem personas continet eadem ratione numeratas, id est sedecim․ patruus maior est proavi frater, patris vel matris patruus magnus: sub hoc nomine erunt personæ octo et sic enumerabuntur: pater avus proavus abavus frater proavi pater avus proavus abavia frater proavi pater avia proavus abavus frater proavi pater avia proavus abavia frater proavi totidem erunt matris persona et proavo eius propositis․ ideo autem fratrem proavi enumerantes ante abavum ponimus, quod, ut supra significavimus, non aliter pervenietur ad eum de quo quæritur, nisi per eos transitum erit, ex quibus nascitur․ avunculus maior: is est proaviæ frater, patris vel matris avunculus magnus: eadem denumeratione hic quoque octo personas computabimus, hoc tantum immutato, ut is frater proaviæ ponatur․ amita maior: ea est proavi soror, patris vel matris amita magna: quod ad numerum et expositionem personarum eadem erunt immutato hoc, ut proavi soror ad extremum ponatur․ matertera maior: hæc est soror proaviæ, patris vel matris matertera magna: numerus personarum idem est, ut in novissimo ponatur proaviæ soror․ hos omnes a patruo maiore quos rettulimus quidam appellant ita: propatruus proavunculus, proamita promatertera: quos tamen ego ita nomino, illi contra fratris vel sororis pronepotem me demonstrant․ patrui magni filius filia: hi sunt avi fratris filius filia, proavi aut proaviæ nepos neptis ex filio, patris vel matris consobrinus consobrina: octo personas et hic computabimus, quod avus et frater, ut iam dictum est, dupliciter accipiuntur et ideo patrui magni filius quattuor implet, totidem filia․ amitæ magnæ filius filia: hi sunt avi sororis filius filia, proavi proaviæ nepos neptis ex filia, patris vel matris consobrinus consobrina: numerus personarum idem qui supra․ avunculi magni filius filia: hi sunt aviæ fratris filius filia, proavi aut proaviæ nepos neptis ex filio, patris vel matris consobrinus aut consobrina: numerus idem․ materteræ magnæ filius filia: hi sunt aviæ sororis filius filia, proavi proaviæ nepos neptis ex filia, patris vel matris consobrinus consobrina: computatio eadem․ personæ quas enumeravimus a patrui magni filio ei, de cuius cognatione quæritur, propius sobrinis vocantur: nam, ut Massurius ait, quem quis appellat propiorem sobrino, qui est patris matrisve consobrinus aut consobrina, ab eo consobrini consobrinæve filius filia nominatur. patrui nepos neptis: hi sunt avi paterni vel aviæ paternæ pronepos proneptis ex nepote vel ex nepte filio natis, consobrini consobrinæ filius filia: octo personas continebunt, quattuor nepos, quattuor neptis, quia et patruus dupliciter accipitur et nepos vel neptis sub singulis patruorum personis duplicatur․ amitæ nepos vel neptis: hi sunt avi paterni vel aviæ paternæ pronepos proneptis ex nepote vel nepte filia natis, consobrini consobrinæ filius filia: numerus idem est․ avunculi nepos neptis: hi sunt avi materni vel aviæ maternæ pronepos proneptis: cetera eadem, quæ in patrui nepote vel nepte. his omnibus, quos a patrui nepote proposuimus, is, de cuius cognatione quæritur, propius sobrino est: nam patris vel matris eorum consobrinus est․ fratris pronepos proneptis: continebunt hi personas sedecim fratre dupliciter et pronepote et pronepte singulis quadrifariam, ut supra demonstravimus, acceptis․ sororis pronepos proneptis similiter sedecim personas continent․ adnepos adneptis: hi sunt abnepotis vel abneptis filius filia, pronepotis vel proneptis nepos neptis, nepotis vel neptis pronepos proneptis, filii vel filiæ abnepos abneptis: numerabuntur sub hac appellatione triginta duo personæ, quia abnepos sedecim habet et totidem abneptis.

D.38.10.10.17 Sexto gradu continentur personæ quadringentæ quadraginta octo hæ. tritavus: est autem tritavus patris et matris atavus, avi vel aviæ abavus, proavi proaviæ proavus, abavi vel abaviæ avus, atavi vel ataviæ pater, dictus quasi tertius avus: personas autem complectitur triginta duo: geminetur enim necesse est numerus, qui in atavo fuit immutatione per singulas personas propter ataviam facta, ut sedecies tritavus intellegatur atavi pater et totiens ataviæ․ tritavia similiter numerata faciet personas triginta duo. patruus maximus: is est abavi frater, atavi et ataviæ filius, patris vel matris patruus maior: personas continebit sedecim sic. pater avus proavus abavus atavus abavi frater pater avus proavus abavus atavia frater abavi pater avus proavia abavus atavus frater abavi pater avus proavia abavus atavia frater abavi pater avia proavus abavus atavus frater abavi pater avia proavus abavus atavia frater abavi pater avia proavia abavus atavus frater abavi pater avia proavia abavus atavia frater abavi totidem erunt matris appellatione proposita․ avunculus maximus: is est abaviæ frater, patris vel matris avunculus maior: et numerus idem et personarum expositio eadem quæ supra, hoc dumtaxat immutato, ut pro abavi fratre abaviæ fratrem ponas․ amita maxima: ea est abavi soror, patris vel matris amita maior: cetera ut in patruo maximo immutato hoc tantum, ut ubi est abavi frater ponatur abavi soror․ matertera maxima: ea est abaviæ soror, patris vel matris matertera maior: cetera ut supra ad extremum dumtaxat pro abaviæ fratre proposita abaviæ sorore․ hos omnes, quos a patruo maximo posuimus, quidam his nominibus designant: abpatruus abavunculus, abamita abmatertera: itaque et nos indifferenter hos ponemus․ quos ego autem appello abpatruos abavunculos, abamitas abmaterteras, illi me demonstrant fratris sororisque abnepotem․ patrui maioris filius filia: hi sunt proavi fratris filius filia, abavi abaviæ per proavum nepos neptis ex filio: personæ sub hoc erunt sedecim, enumeratione sic ducta ut in quinto gradu, cum patruum maiorem demonstraremus, fecimus, adiecto dumtaxat filio filia, quia filius patrui maioris totidem necesse est personas complectatur, quot patruus maior, id est octo. totidem ex filiæ persona computatis is numerus efficietur, quem supra posuimus․ amitæ maioris filius filia: hi sunt proavi sororis filius filia, abavi abaviæ per proavum nepos neptis ex filia: et hic eadem ratione personas dinumerabimus totidem․ avunculi maioris filius filia: hi sunt proaviæ fratris filius filia, abavi abaviæ per proaviam nepos neptis ex filio․ eadem hic dinumeratio facienda est, quæ in patrui maioris filio filia․ materteræ maioris filius filia: hi sunt proaviæ sororis filius filia, abavi abaviæve per proaviam nepos neptis ex filia: circa numerum personarum et expositionem ut supra․ hi omnes, quos proposuimus a patrui maioris filio, avo aviæ eius, de cuius cognatione quæritur, fratribus et sororibus eorum consobrini consobrinæve sunt: at patri matrique eiusdem fratribusque et sororibus utrius eorum propius sobrinis. patrui magni nepos vel neptis, amitæ magnæ nepos vel neptis, avunculi magni nepos vel neptis, materteræ magnæ nepos vel neptis: hæc singula nomina continent personas sexaginta quattuor: nam cum patrui magni verbi gratia persona quadrifariam intellegatur, nepotis bifariam, geminatur is numerus nepote dumtaxat adnumerato et quadruplatur is qui geminatus erat: duplicatur etiam nepte computata․ et tantum unius denumerationem proponimus exempli gratia. pater avus proavus frater avi qui est patruus magnus filius eius nepos eiusdem ex filio item neptis pater avus proavia frater avi qui est patruus magnus filius eius nepos eiusdem ex filio item neptis pater avus proavus frater avi qui est patruus magnus filia eius nepos eiusdem ex filia item neptis pater avus proavia frater avi qui est patruus magnus filia eius nepos eiusdem ex filia item neptis totidem et eadem ratione exponuntur matris nomine anteposito, id est ut avi materni fratris nepotes et neptes computemus․ item in amita magna, id est avi sororis, nepotes neptesque enumerabimus: idemque in avunculo magno, id est aviæ fratris: eadem ratione in materteræ magnæ, id est aviæ sororis: ex quibus universus numerus completur sexaginta quattuor․ hi omnes proavi aut proaviæ eius, de cuius cognatione quæritur, pronepotes et proneptes, eiusdem avi aviæve fratris sororisve nepotes neptesve: et contra horum eiusdem avus avia patruus magnus amita magna, avunculus magnus matertera magna: erunt autem pater materve eiusdem fratresque et sorores utrius eorum proprii sobrini: ipse his sobrinus est et invicem huic illi sobrini. patrui pronepos patrui proneptis: continent personas octo: nam utriusque sexus fiunt sedecim sic․ pater avus patruus filius patrui nepos eiusdem ex filio pronepos eiusdem ex nepote filio nato item proneptis pater avia patruus filius patrui nepos eiusdem ex filio pronepos ex nepote filio nato item proneptis pater avus patruus filia patrui nepos eiusdem ex filia pronepos ex nepote filia nato et proneptis pater avia patruus filia patrui nepos eius ex filia pronepos ex nepote filia nato item proneptis pater avus patruus filius patrui neptis eiusdem ex filio pronepos ex nepte filio nata item proneptis pater avia patruus filius patrui neptis eiusdem ex filio pronepos ex nepte filio nata item proneptis pater avus patruus filia patrui neptis eiusdem ex filia pronepos ex nepte filia nata item proneptis pater avia patruus filia patrui neptis eiusdem ex filia pronepos ex nepte filia nata item proneptis amitæ pronepos proneptis: totidem personas eadem ratione et is continet, tantum pro patruo amita sumpta․ item avunculi pronepos proneptis, item pro patruo avunculo posito․ materteræ pronepos proneptis: et hic ubi patruus positus est, matertera enumerata eundem numerum personarum inveniemus․ hi omnes eius, de cuius cognatione quæritur, consobrinorum nepotes neptesve sunt․ fratris sororisque abnepos abneptis: efficiunt personas sexaginta quattuor, ut ex supra scriptis apparere potest․ trinepos trineptis: hi sunt filii filiæve adnepos adneptis, nepotis neptis abnepos abneptis, pronepotis proneptisve pronepos proneptis, abnepotis abneptisve nepos neptisve, adnepotis adneptis filius filia․ hæ appellationes demonstrant personas sexaginta quattuor, nam triginta duo trinepos complet, totidem trineptis․ ab nepote enim numerus quadruplatus in se efficit triginta duo, ipso nepote duas significante, pronepote quattuor, abnepote octo, adnepote sedecim: his accedunt trinepos trineptis, una ex adnepote nati, altera ex adnepte․ per singulos autem gradus ideo geminatio fit, quia maribus adiciuntur feminæ, ex quibus proximus quisque progenitur, et numerabuntur sic: filius nepos pronepos abnepos adnepos trinepos item trineptis filia nepos pronepos abnepos adnepos trinepos item trineptis filius neptis pronepos abnepos adnepos trinepos item trineptis filia neptis pronepos abnepos adnepos trinepos item trineptis filius nepos proneptis abnepos adnepos trinepos item trineptis filia nepos proneptis abnepos adnepos trinepos item trineptis filius neptis proneptis abnepos adnepos trinepos item trineptis filia neptis proneptis abnepos adnepos trinepos item trineptis filius nepos pronepos adneptis adnepos trinepos item trineptis filia nepos pronepos abneptis adnepos trinepos item trineptis filius nepos proneptis abneptis adnepos trinepos item trineptis filia nepos proneptis abneptis adnepos trinepos item trineptis filius neptis pronepos abneptis adnepos trinepos item trineptis filia neptis pronepos abneptis adnepos trinepos item trineptis filius neptis proneptis abneptis adnepos trinepos item trineptis filia neptis proneptis abneptis atnepos trinepos item trineptis filius nepos pronepos abnepos adneptis trinepos item trineptis filia nepos pronepos abnepos adneptis trinepos item trineptis filius neptis pronepos abnepos adneptis trinepos item trineptis filia neptis pronepos abnepos adneptis trinepos item trineptis filius nepos proneptis abnepos adneptis trinepos item trineptis filia nepos proneptis abnepos adneptis trinepos item trineptis filius neptis proneptis abnepos adneptis trinepos item trineptis filia neptis proneptis abnepos adneptis trinepos item trineptis filius nepos pronepos abneptis adneptis trinepos item trineptis filia nepos pronepos abneptis adneptis trinepos item trineptis filius nepos proneptis abneptis adneptis trinepos item trineptis filia nepos proneptis abneptis adneptis trinepos item trineptis filius neptis pronepos abneptis atneptis trinepos item trineptis filia neptis pronepos abneptis atneptis trinepos item trineptis filius neptis proneptis abneptis atneptis trinepos item trineptis filia neptis proneptis abneptis atneptis trinepos item trineptis.

D.38.10.10.18 Septimo gradu personæ continentur mille viginti quattuor hæ: tritavi itemque tritaviæ pater mater: personas efficiunt centum viginti octo: tritavi enim patres tot sunt quot ipsius tritavi, item eiusdem matres totidem, fiunt sexaginta quattuor: idem numerus tritaviæ patris matrisque․ atavi ataviæ frater sororve: hi sunt tritavi filius filia, abavi abaviæve patruus avunculus amita matertera, proavi proaviæ patruus magnus avunculus magnus amita magna matertera magna, avi aviæve propatruus proavunculus proamita promatertera, patris vel matris abpatruus abavunculus abamita abmatertera: fiunt personæ atavi fratris triginta duo: nam sedecim, quas atavus explet, accedunt totidem propter fratris duplicem personam: necesse est nam sedecim fratres atavi ex patre computentur, sedecim ex matre․ similiter atavi sorores triginta duo: fiunt sexaginta quattuor: et totidem ataviæ fratris, item sororis. patrui maximi filius filia: hi sunt atavi nepos neptis ex filio, abavi fratris filius filia․ amitæ maximæ filius filia: hi sunt atavi nepos neptis ex filia, abavi sororis filius filia․ avunculi maximi filius filia: hi sunt atavi nepos neptis ex filio, abaviæ fratris filius filia․ materteræ maximæ filius filia: hi sunt atavi nepos neptis ex filia, abaviæ sororis filius filia․ hæ omnes personæ, quas a patrui maximi filio enumeravimus, proavi proaviæque eius, de cuius cognatione quæritur, consobrinæ sunt, avi aviæque eiusdem propius sobrinis․ singulæ appellationes continent personas sedecim, quia, cum patruus maximus sedecim efficiat, filius eius eandem habet enumerationem totidemque filia: et fit ex omnibus his, quas a patrui maximi filio comprehendimus, ductis per octo sedecies, centum viginti octo․ patrui maioris nepos personas continet sedecim (est enim abavi abaviæve pronepos) et cum abavus octies numeretur, nepotes bis octies computati supra scriptum numerum efficiunt․ patrui maioris neptis item․ avunculi maioris nepos neptis eadem ratione personas conplebunt triginta duo․ amitæ maioris nepos neptis eadem ratione item․ materteræ maioris nepos neptis item․ et sic ex omnibus colliguntur centum viginti octo․ his personis avus avia eius, de cuius cognatione quæritur, propius sobrinis sunt, pater mater sobrinus sobrina: is de cuius cognatione quæritur, sobrino natus est: hic proximo nomine definitur parentis sui sobrinus, ut Trebatius ait, rationemque nominis hanc reddit, quod ultimi cognationum gradus sobrinorum fiunt itaque sobrini filium recte proximum nomen․ ab eo ipso huius sobrini filius dicetur, et ideo eos, qui ex sobrinis nati sunt, inter se proximum nomen appellare: hos enim nullum proprium habere nomen, quo inter se vocentur․ patrui magni pronepos proneptis․ avunculi magni pronepos proneptis․ amitæ magnæ pronepos proneptis․ materteræ magnæ pronepos proneptis․ ex his omnibus centum viginti octo personæ efficiuntur, quia singulæ appellationes sedecim complent: nam cum exempli gratia patruus magnus quadrifariam intellegitur, ad singulorum patruorum magnorum personas quadruplicatus pronepos, item proneptis triginta duo personas reddet, totque quater numeratæ illam, quæ proposita est, summam efficiunt․ eorum patres matresque ei, de cuius cognatione quæritur, sobrini sobrinæque sunt, ipse autem isdem sobrino sobrinave natus․ patrui abnepos abneptis. avunculi abnepos abneptis․ amitæ abnepos abneptis․ materteræ abnepos abneptis․ hæc singula vocabula senas denas continent personas: verbi enim gratia patrui abnepos sic enumerabitur, ut bifariam patruo accepto quater pronepos, totiens proneptis ducatur et sic ad eorum filios veniatur sedecies computatos: eadem ratione ad filiam: item in ceteros: et per hoc ex omnibus efficietur numerus personarum centum viginti octo․ hi sunt ei, de cuius cognatione quæritur, consobrinorum nepotes neptesque, ipsi eorum, de cuius cognatione quæritur, patrui maximi avunculi maximi amitæ maximæ materteræ maximæ filius filia, item proavi proaviæ consobrinus. fratris sororisque adnepos adneptis: personas continent centum viginti octo․ trinepotis filius, item filia: trineptis filius, item filia․ hi centum viginti octo fiunt, quod, cum trinepos trineptisque, ut supra demonstravimus, sexaginta quattuor impleant, filius eorum eadem enumeratione totidemque filia computabitur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑