Digesta Iustiniani 38.1.7
inscriptio Ulpianus libro vicensimo octavo ad Sabinum
D.38.1.7pr. Ut iurisiurandi obligatio contrahatur, libertum esse oportet qui iuret et libertatis causa iurare.
D.38.1.7.1 Plane quæritur, si quis liberto suo legaverit, si filio suo iuraverit se decem operarum nomine præstaturum, an obligetur iurando․ et Celsus Iuventius obligari eum ait parvique referre, quam ob causam de operis libertus iuraverit: et ego Celso adquiesco.
D.38.1.7.2 Iurare autem debet post manumissionem, ut obligetur: et sive statim sive post tempus iuraverit, obligatur.
D.38.1.7.3 Iurare autem debet operas donum munus se præstaturum, operas qualescumque, quæ modo probe iure licito imponuntur.
D.38.1.7.4 Rescriptum est a divo Hadriano et deinceps cessare operarum persecutionem adversus eum, qui ex causa fideicommissi ad libertatem perductus est.
D.38.1.7.5 Dabitur et in impuberem, cum adoleverit, operarum actio: sed interdum et quamdiu impubes est: nam huius quoque est ministerium, si forte vel librarius vel nomenculator vel calculator sit vel histrio vel alterius voluptatis artifex.
D.38.1.7.6 Si liberi patroni ex inæqualibus partibus essent instituti, utrum pro parte dimidia an pro hereditariis habeant operarum actionem? et puto verius liberos pro æqualibus habituros actionem.
D.38.1.7.7 Parvi autem refert, in potestate fuerint liberi an vero emancipati.
D.38.1.7.8 Sed si in adoptionem datum heredem scripserit patronus, magis est, ut operæ ei debeantur.
D.38.1.7.9 Nec patronæ liberi summoventur ab operarum petitione.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
