Digesta Iustiniani 38.1.48
inscriptio Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
D.38.1.48pr. Sicut patronus, ita etiam patroni filius et nepos et pronepos, qui libertæ nuptiis consensit, operarum exactionem amittit: nam hæc, cuius matrimonio consensit, in officio mariti esse debet.
D.38.1.48.1 Si autem nuptiæ, quibus patronus consensit, nullas habeant vires, operas exigere patronus non prohibetur.
D.38.1.48.2 Patronæ, item filiæ et nepti et pronepti patroni, quæ libertæ nuptiis consensit, operarum exactio non denegatur, quia his nec ab ea quæ nupta est indecore præstantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
