Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 38.1.39

DE OPERIS LIBERTORUM

inscriptio Paulus libro septimo ad Plautium

D.38.1.39pr. Si ita stipulatio a patrono facta sit: ‘si decem dierum operas non dederis, viginti nummos dare spondes’? videndum est, an nec viginti actio danda sit, quasi onerandæ libertatis gratia promissi sint, nec operarum, quæ promissæ non sint? an vero operæ dumtaxat promissæ fingi debeant, ne patronus omnimodo excludatur? et hoc prætor quoque sentit operas dumtaxat promissas.

D.38.1.39.1 Sequens illa quæstio est, an libertus impetrare debeat, ne maioris summæ quam viginti condemnetur, quia videtur quodammodo patronus tanti operas æstimasse ideoque non deberet egredi taxationem viginti․ sed iniquum est nec oportet liberto hoc indulgere, quia non debet ex parte obligationem comprobare, ex parte tamquam de iniqua queri.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑