Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 38.1.38

DE OPERIS LIBERTORUM

inscriptio Callistratus libro tertio edicti monitorii

D.38.1.38pr. Hæ demum impositæ operæ intelleguntur, quæ sine turpitudine præstari possunt et sine periculo vitæ․ nec enim si meretrix manumissa fuerit, easdem operas patrono præstare debet, quamvis adhuc corpore quæstum faciat: nec harenarius manumissus tales operas, quia istæ sine periculo vitæ præstari non possunt.

D.38.1.38.1 Si tamen libertus artificium exerceat, eius quoque operas patrono præstare debebit, etsi post manumissionem id didicerit․ quod si artificium exercere desierit, tales operas edere debebit, quæ non contra dignitatem eius fuerint, veluti ut cum patrono moretur, peregre proficiscatur, negotium eius exerceat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑