Digesta Iustiniani 38.1.37
inscriptio Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
D.38.1.37pr. ‘Qui libertinus duos pluresve a se genitos natasve in sua potestate habebit præter eum, qui artem ludicram fecerit quive operas suas ut cum bestiis pugnaret locaverit: ne quis eorum operas doni muneris aliudve quicquam libertatis causa patrono patronæ liberisve eorum, de quibus iuraverit vel promiserit obligatusve erit, dare facere præstare debeto’.
D.38.1.37.1 Et si non eodem tempore duo in potestate habuerit vel unum quinquennem, liberabitur operarum obligatione.
D.38.1.37.1a Amissi antea liberi ad eas operas, quæ postea imponuntur, prosunt, ut Iulianus ait.
D.38.1.37.2 Sed et si uno amisso obliget se, deinde alter nascatur, multo magis Pomponius ait amissum huic iungi, uti liberetur.
D.38.1.37.3 Nihil autem interest, utrum ipsi promittat patrono an eis qui in potestate eius sint.
D.38.1.37.4 Sed si creditori suo libertum patronus delegaverit, non potest idem dici: solutionis enim vicem continet hæc delegatio․ potest tamen dici, si in id, quod patrono promisit, alii postea delegatus sit, posse eum liberari ex hac lege: nam verum est patrono eum expromisisse, quamvis patrono nunc non debeat: quod si ab initio delegante patrono libertus promiserit, non liberari eum.
D.38.1.37.5 Non solum futurarum, sed etiam præteritarum operarum liberatio fit.
D.38.1.37.6 Iulianus etiam si iam petitæ sunt operæ, liberis sublatis absolutionem faciendam․ sed si iam operarum nomine condemnatus est, non potest liberari, quoniam iam pecuniam debere coepit.
D.38.1.37.7 Postumus liberti heredes patris sui non liberat, quod proficisci liberatio a liberto debet nec quisquam post mortem liberari intellegi potest․ ex lege autem nati liberi prosunt.
D.38.1.37.8 Etiamsi in personam liberti collata liberatio est, fideiussores quoque liberabuntur ex sententia legis: quod si libertus expromissorem dederit, nihil hoc caput ei proderit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
