Digesta Iustiniani 38.1.24
inscriptio Iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum
D.38.1.24 Quotiens certa species operarum in stipulationem deducitur, veluti pictoriæ fabriles, peti quidem non possunt nisi præteritæ, quia etsi non verbis, at re ipsa inest obligationi tractus temporis, sicuti cum Ephesi dari stipulemur, dies continetur․ et ideo inutilis est hæc stipulatio: ‘operas tuas pictorias centum hodie dare spondes’? cedunt tamen operæ ex die interpositæ stipulationis․ sed operæ, quas patronus a liberto postulat, confestim non cedunt, quia id agi inter eos videtur, ne ante cederent quam indictæ fuissent, scilicet quia ex commodo patroni libertus operas edere debet: quod in fabro vel pictore dici non convenit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
