Digesta Iustiniani 38.1.23
inscriptio Iulianus libro vicensimo secundo digestorum
D.38.1.23pr. Hæ operæ, quas libertus promittit, multum distant a fabrilibus vel pictoriis operis․ denique si libertus faber aut pictor fuerit, quamdiu id artificium exercebit, has operas patrono præstare cogitur․ quare sicut fabriles operas quis potest sibi aut Titio stipulari, ita patronus a liberto operas sibi aut Sempronio recte stipulatur: et libertus obligatione solvetur, si tales operas extraneo dederit, quales patrono præstando liberaretur.
D.38.1.23.1 Si patroni plures consulto in diversas regiones discesserint et liberto simul operas indixerint, potest dici diem operarum cedere, sed libertum non obligari, quia non per eum, sed per patronos staret, quo minus operæ dentur, sicut accidit, cum ægrotanti liberto operæ indicuntur․ quod si diversarum civitatium patroni sint et in sua quisque moretur, consentire debent in operis ab eo accipiendis: durum alioquin est eum, qui se liberare potest decem diebus operando, simul operis indictis, si in accipiendis non consentiant, compelli ad præstandam alteri quinque operarum æstimationem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
