Digesta Iustiniani 38.1.22
inscriptio Gaius libro quarto decimo ad edictum provinciale
D.38.1.22pr. Cum patronus operas stipulatus sit, tunc scilicet committitur stipulatio, cum poposcerit nec libertus præstiterit․ nec interest, adiecta sint hæc verba ‘cum poposcero’ an non sint adiecta: aliud enim est de operis, aliud de ceteris rebus․ cum enim operarum editio nihil aliud sit quam officii præstatio, absurdum est credere alio die deberi officium quam quo is vellet, cui præstandum est.
D.38.1.22.1 Cum libertus promiserit patrono operas se daturum neque adiecerit ‘liberisque eius’, constat liberis eius ita demum deberi, si patri heredes extiterint․ heredes tamen extitisse liberos parenti ita demum prodesse ad operarum petitionem Iuliano placet, si non per alium heredes extiterunt․ itaque si quis exheredato emancipato filio servum eius heredem instituerit et per eum servum heres extiterit filius, repelli eum ab operarum petitione debere, perinde ac repelleretur patronus, qui operas non imposuisset vel quas imposuit revendidisset.
D.38.1.22.2 In omnibus operis præcipue observandum est, ut temporis spatia, quæ ad curam corporis necessaria sunt, liberto relinquantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
