Digesta Iustiniani 38.1.13
inscriptio Ulpianus libro trigensimo octavo ad edictum
D.38.1.13pr. Si quis hac lege emptus sit, ut manumittatur, et ex constitutione divi Marci pervenerit ad libertatem, operæ ei impositæ nullum effectum habebunt.
D.38.1.13.1 Sed nec cui bona addicta sunt ex constitutione divi Marci libertatium conservandarum causa, poterit operas petere neque ab his, qui directas, neque ab his, qui fideicommissarias acceperunt, quamvis fideicommissarias libertates qui acceperunt, ipsius liberti efficiantur: non enim sic fiunt liberti, ut sunt proprii, quos nulla necessitate cogente manumisimus.
D.38.1.13.2 Iudicium de operis tunc locum habet, cum operæ præterierint. præterire autem non possunt, antequam incipiant cedere, et incipiunt, posteaquam fuerint indictæ.
D.38.1.13.3 Etiam si uxorem habeat libertus, non prohibetur patronus operas exigere.
D.38.1.13.4 Si impubes sit patronus, voluntate eius non videtur liberta nupta, nisi tutoris auctoritas voluntati accesserit.
D.38.1.13.5 Rati quoque habitio patrono obest in nuptiis libertæ.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
