Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 37.9.7

DE VENTRE IN POSSESSIONEM MITTENDO ET CURATORE EIUS

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo septimo ad edictum

D.37.9.7pr. Ubicumque ab intestato admittitur quis, illic et venter admittitur, scilicet si talis fuerit is qui in utero est, ut, si in rebus humanis esset, bonorum possessionem petere posset: ut in omnibus partibus edicti pro superstite habeatur is qui in utero est.

D.37.9.7.1 Interdum non passim, sed cum causæ cognitione mitti venter in possessionem debet, si qui sit, qui controversiam referat․ sed hoc tantum ad eum ventrem erit referendum, qui cum liberis admittitur. ceterum si mittatur unde legitimi vel qua alia ex parte, dicendum est non esse causæ cognitionem necessariam: nec enim æquum est in tempus pubertatis ventrem vesci de alieno in tempus pubertatis dilata controversia․ sed enim placet omnes controversias, quæ quasi status controversiam continent, in tempus pubertatis differri, sed non ut in possessione sit status controversia dilata, sed sine possessione.

D.37.9.7.2 Quamvis autem prætor ventrem in possessionem mittat cum his, quibus possessionem dederit, attamen etiam solus venter admittetur ad bonorum possessionem.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑