Digesta Iustiniani 37.9.4
inscriptio Paulus libro quadragensimo primo ad edictum
D.37.9.4pr. Habitatio quoque, si domum defunctus non habuit, conducenda erit mulieri.
D.37.9.4.1 Servis quoque mulieris, qui necessarii sunt ad ministerium eius secundum dignitatem, cibaria præstanda sunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
