Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 37.9.1.18

DE VENTRE IN POSSESSIONEM MITTENDO ET CURATORE EIUS

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum

D.37.9.1pr. Sicuti liberorum eorum, qui iam in rebus humanis sunt, curam prætor habuit, ita etiam eos, qui nondum nati sint, propter spem nascendi non neglexit․ nam et hac parte edicti eos tuitus est, dum ventrem mittit in possessionem vice contra tabulas bonorum possessionis.

D.37.9.1.1 Prægnatem esse mulierem oportet omnimodo nec dicere se prægnatem sufficit: quare nec tenet datio bonorum possessionis, nisi vere prægnas fuit et mortis tempore et eo, quo mitti in possessionem petit.

D.37.9.1.2 Totiens autem mittitur in possessionem venter, si non est exheredatus et id quod in utero erit inter suos heredes futurum erit․ sed et si incertum sit, aliquo tamen casu possit existere, quo qui editur suus futurus sit, ventrem mittemus: æquius enim est vel frustra nonnumquam impendia fieri quam denegari aliquando alimenta ei, qui dominus bonorum aliquo casu futurus est.

D.37.9.1.3 Quare et si ita exheredatio facta sit: ‘si mihi filius unus nascetur, exheres esto’, quia filia nasci potest vel plures filii vel filius et filia, venter in possessionem mittetur: satius est enim sub incerto eius qui edetur ali etiam eum qui exheredatus sit, quam eum qui non sit exheredatus fame necari: ratumque esse debet, quod deminutum est, quamvis is nascatur, qui repellitur.

D.37.9.1.4 Idem erit dicendum et si mulier, quæ fuit in possessione, abortum fecisset.

D.37.9.1.5 Sed et si sub condicione postumus sit exheredatus, pendente condicione Pedii sententiam admittimus existimantis posse ventrem in possessionem mitti, quia sub incerto utilius est ventrem ali.

D.37.9.1.6 Si venter ab institutis exheredatus sit, a substitutis præteritus, Marcellus negat in possessionem eum mitti posse viventibus institutis, quia exheredatus est: quod verum est.

D.37.9.1.7 Per contrarium autem si ab institutis præteritus sit venter, a substitutis exheredatus, vivis institutis mittendus est in possessionem: quod si non vivant, negat mittendum, quia ad eum gradum devoluta hereditas est, a quo exheredatus est.

D.37.9.1.8 Si filius ab hostibus captus sit, uxor eius prægnas in possessionem soceri bonorum mittenda est: nam aliquo casu spes est id quod nascitur inter suos heredes futurum, ut puta si pater eius apud hostes decedat.

D.37.9.1.9 Sed et si quis ventrem exheredasset: ‘qui mihi intra menses tres mortis meæ natus erit, exheres esto’ vel ‘qui post tres menses’, venter in possessionem utique mittetur, quia aliquo casu suus heres futurus est: et sane benigniorem esse prætorem in hanc partem oportebit, ne qui speratur ante vitam necetur.

D.37.9.1.10 Rectissime autem prætor nusquam uxoris fecit mentionem, quia fieri potest, ut mortis tempore uxor non fuerit, quæ se ex eo prægnatem dicit.

D.37.9.1.11 Etiam ex emancipato venter ad possessionem admittitur․ unde apud Iulianum libro vicensimo septimo digestorum quæritur, si emancipatus quis sit uxore iam prægnate, deinde decessisset et pater eius mortuus sit, an venter in possessionem emancipati patris mitti possit․ et rectissime scripsit rationem non esse, cur venter, quem edictum admittit, repelli debeat: est enim æquissimum partui consuli, qui natus bonorum possessionem accepturus est․ sed et si avus viveret, similiter ventrem admittemus.

D.37.9.1.12 Si filius in adoptionem datus decesserit prægnate uxore, tunc deinde adoptator defunctus fuerit, mittetur venter in possessionem avi adoptivi․ sed an etiam in eius, qui in adoptionem dederat filium, mittetur, videamus: et si hic nepos postumus heres ab avo naturali institutus sit, mittetur in possessionem, quia et nato ei, si nemo ex liberis sit alius, bonorum possessio secundum tabulas dari potest, aut, si sint liberi præteriti, etiam contra tabulas cum ipsis potest accipere.

D.37.9.1.13 Si pater nuru prægnate filium emancipaverit, non in totum repelli uterus debet: namque natus solet patri ex novo edicto iungi․ et generaliter quibus casibus patri iungitur natus, admittendus est venter in possessionem.

D.37.9.1.14 Si ea, quæ in possessionem vult ire, uxor negetur vel nurus vel esse vel fuisse vel ex eo prægnas non esse contendatur: decretum interponit prætor ad exemplum Carboniani edicti․ et ita divus Hadrianus Claudio Proculo prætori rescripsit, ut summatim de re cognosceret et, si manifesta calumnia videbitur eius, quæ ventris nomine in possessione mitti desiderat, nihil novi decerneret: si dubitari de re poterit, operam daret, ne præiudicium fiat ei, quod in utero est, sed ventrem in possessionem mitti oportet․ apparet itaque, nisi manifesta sit calumniatrix mulier, debere eam decretum eligere: et ubi omnino iuste dubitari poterit, an ex eo prægnas sit, decreto tuenda est, ne præiudicium partui fiat․ idemque est et si status mulieri controversia fiat.

D.37.9.1.15 Et generaliter ex quibus causis Carbonianam bonorum possessionem puero prætor dare solitus est, ex hisdem causis ventri quoque subvenire prætorem debere non dubitamus, eo facilius, quod favorabilior est causa partus quam pueri: partui enim in hoc favetur, ut in lucem producatur, puero, ut in familiam inducatur: partus enim iste alendus est, qui et si non tantum parenti, cuius esse dicitur, verum etiam rei publicæ nascitur.

D.37.9.1.16 Si quis prima uxore prægnate facta mox aliam duxerit eamque prægnatem fecerit diemque suum obierit, edictum ambobus sufficiet, videlicet cum nemo contendit nec calumniatricem dicit.

D.37.9.1.17 Quotiens autem venter in possessionem mittitur, solet mulier curatorem ventri petere, solet et bonis․ sed si quidem tantum ventri curator datus sit, creditoribus permittendum in custodia bonorum esse: si vero non tantum ventri, sed etiam bonis curator datus est, possunt esse securi creditores, cum periculum ad curatorem pertineat․ idcirco curatorem bonis ex inquisitione dandum, idoneum scilicet, oportet creditores curare vel si quis alius est, qui non edito partu successionem speret.

D.37.9.1.18 Hoc autem iure utimur, ut idem curator et bonis et ventri detur: sed si creditores instant vel qui sperat se successurum, diligentius atque circumspectius id fieri debebit et plures, si desiderentur, dandi sunt.

D.37.9.1.19 Mulier autem in possessionem missa ea sola, sine quibus fetus sustineri et ad partum usque produci non possit, sumere ex bonis debet: et in hanc rem curator constituendus est, qui cibum potum vestitum tectum mulieri præstet pro facultatibus defuncti et pro dignitate eius atque mulieris.

D.37.9.1.20 Deminutio autem ad hos sumptus fieri debet primum ex pecunia numerata: si ea non fuerit, ex his rebus, quæ patrimonia onerare magis impendio quam augere fructibus consueverunt.

D.37.9.1.21 Item si periculum est, ne interim res usucapiantur, ne debitores tempore liberentur, idem curare debet.

D.37.9.1.22 Ita igitur curam hoc quoque officio administrabit, quo solent curatores atque tutores pupillorum.

D.37.9.1.23 Eligitur autem curator aut ex his, qui tutores dati sunt postumo, aut ex necessariis adfinibusque aut ex substitutis aut ex amicis defuncti aut ex creditoribus, sed utique is, qui idoneus videbitur: aut si de personis eorum quæstio moveatur, vir bonus eligitur.

D.37.9.1.24 Quod si nondum sit curator constitutus (quia plerumque aut non petitur aut tardius petitur aut serius datur), Servius aiebat res hereditarias heredem institutum vel substitutum obsignare non debere, sed tantum pernumerare et mulieri adsignare.

D.37.9.1.25 Idem ait ad custodienda ea, quæ sine custodia salva esse non possunt, custodem ab herede ponendum (ut puta pecoris, et si nondum messis vindemiave facta sit): et si fuerit controversia, quantum deminui oporteat, arbitrum dandum.

D.37.9.1.26 Curatore autem constituto hæc omnia cessare puto: conscribere tamen curatori debent et vendenti et inventarium rerum facienti.

D.37.9.1.27 Tamdiu autem venter in possessionem esse debet, quamdiu aut pariat aut abortum faciat aut certum sit eam non esse prægnatem.

D.37.9.1.28 Et si sciens prudensque se prægnatem non esse consumpserit, de suo eam id consumpsisse Labeo ait.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑