Digesta Iustiniani 37.8.7
inscriptio Tryphoninus libro sexto decimo disputationum
D.37.8.7 Si post emancipationem filii susceptus ex eo fuerit nepos, conservanda illi erit portio, sed quanta videamus․ finge enim patruo scripto heredi coheredem datum hunc nepotem, patrem autem eiusdem præteritum accepisse contra tabulas bonorum possessionem․ quod ad edictum prætoris attinet, semisses bonorum fient: nunc vero post constitutionem divi Pii si conservatur pars nepoti, utrum virilis an quarta debeat servari? nam si in avi natus potestate fuisset, coniungebatur in unam partem cum patre suo․ et proponamus esse alium ex eodem nepotem in familia avi: duo unam quartam habituri erant patre eorum accipiente contra tabulas bonorum possessionem, si fuissent in avi potestate: an ergo nunc in sescunciam tuendus sit, qui non in familia retentus est? et cui abscedet pars, quæ huic cessura est, patri eius tantum an et patruo? et puto et patruo: nam et legatum eidem datum præstaret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
