Digesta Iustiniani 37.8.1.6
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo ad edictum
D.37.8.1pr. Si quis ex his, quibus bonorum possessionem prætor pollicetur, in potestate parentis, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque quos in eiusdem familia habuit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque notam exheredationis meruerunt, bonorum possessio eius partis datur, quæ ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita ut ex ea parte dimidiam, reliquam liberi eius hisque dumtaxat bona sua conferat.
D.37.8.1.1 Hoc edictum æquissimum est, ut neque emancipatus solus veniat et excludat nepotes in potestate manentes, neque nepotes iure potestatis obiciantur patri suo.
D.37.8.1.2 Et in adoptionem datus filius et heres institutus ad hoc edictum pertinet, ut ei iungatur nepos, qui in avi sui naturalis potestate est․ iungitur autem nepos patri suo emancipato, sive pater præteritus sit sive institutus․ et hæc erit differentia inter in adoptionem datum et emancipatum, quod in adoptionem quidem dato non alias iungitur nisi instituto et alio committente edictum, emancipato autem, sive sit institutus emancipatus sive sit præteritus.
D.37.8.1.3 Filio in potestate ex besse, emancipato ex triente herede instituto Iulianus ait nepotem præteritum petita contra tabulas bonorum possessione patruo sextantem, patri unciam ablaturum.
D.37.8.1.4 Si pater emancipatus exheredatus sit nepotibus ex eo præteritis qui erant in potestate retenti, nepotes admittuntur: absurdum enim est, cum patri præterito iungantur, instituto eo vel exheredato non admitti.
D.37.8.1.5 Sed et si patruus eorum, qui erat in potestate, sit præteritus, pater exheredatus, debent nepotes admitti: nam exheredatus pater eorum pro mortuo habetur.
D.37.8.1.6 Si pater in potestate manens exheredatus vel institutus sit, nepotem ex eo sive in potestate manentem sive emancipatum ad bona avi neque vocari neque vocandum esse Scævola ait: totiens enim nepoti consulendum est, quotiens in potestate retentus est patre emancipato․ liberos igitur in familia esse oportet, ut huic edicto locus sit, eius scilicet familia, cuius bonorum possessio petitur. sed et si postumus natus sit ex emancipato ante emancipationem conceptus, idem erit dicendum.
D.37.8.1.7 Liberos autem non omnes simul vocat prætor, sed gradatim, hoc est eos, qui sui sunt, scilicet nepotes, si sunt, si minus, eos qui sunt inferioris gradus: nec eos miscebimus․ plane si sint ex emancipato nepos et ex nepote eius alio pronepos, dicendum erit utrumque ei iungi: ambo enim in suorum loco successerunt.
D.37.8.1.8 Si postliminio nepos redierit, dicendum est eum patri emancipato coniungi.
D.37.8.1.9 Si pater ex duobus filiis, quos in potestate habuit, alterum emancipaverit et nepotem ex eo in locum filii adoptaverit et præterito emancipato decesserit: Iulianus ait nepoti in locum filii adoptato succurri oportere, ut quasi filius portionem habeat, quam haberet et si extraneus adoptatus esset․ sic fiet, inquit, ut filius, qui in potestate fuit, tertiam partem, nepos in locum filii adoptatus aliam tertiam emancipatus filius cum nepote altero retento in potestate partiatur: nec enim minus debet ferre nepos in locum filii adoptatus, quam si ab extraneo esset adoptatus.
D.37.8.1.10 Illud non interest, quota portio hereditatis ad nepotem pertineat, an perquam modicam: nam et si modica sit, attamen dicemus locum esse huic parti edicti.
D.37.8.1.11 Inter ipsum filium et liberos eius dividitur hereditas ita, ut ipse dimidium, liberi dimidium habeant․ proinde pone solum esse filium emancipatum, esse et nepotes in potestate duos, neminem præterea ex liberis: habebit emancipatus dimidiam partem hereditatis et aliam dimidiam duo nepotes, ut quadrantes ferant․ sed si sit præterea alius filius, eveniet, ut filius habeat dimidiam partem hereditatis, ex quo nepotes non sunt, alius filius semissem cum filiis suis ita, ut quadrantem hereditatis ipse ferat, quadrans inter liberos eius dividatur․ sed si ambo filii sint emancipati et habeant singuli nepotes, eveniet, ut singuli singulos semisses cum nepotibus suis dividant ita, ut ipsi quidem quadrantes ferant, nepotes autem residuos quadrantes: et si alter duos filios, alter tres habeant, quadrans unus inter duos, alius inter tres dividitur.
D.37.8.1.12 Si quis ex nepotibus portionem suam omiserit, eveniet, ut non ad patrem eius, sed magis ad fratrem pertineat․ sed et si omnes nepotes omittant, patruo nihil adcrescet, sed soli patri: quod et si pater omiserit, tunc patruo adcrescet.
D.37.8.1.13 Emancipatus filius si quidem nepotes in avi potestate non habeat, fratribus suis conferet: sed si sint nepotes, voluit eum prætor filiis suis qui sunt in potestate solis conferre, merito, quia veniendo ad bonorum possessionem illis solis iniuriam facit.
D.37.8.1.14 Nunc videamus, quantum eis conferat․ et quidem semper, cum fratribus emancipatus confert, virilem sibi detrahit: utrum et in eo casu virilem detrahat, an vero, quia dimidiam partem habeat bonorum possessionis, dimidiam partem etiam bonorum suorum conferat? et puto dimidiam tantum bonorum eis partem conferre: nam et si alius emancipatus sit filius, alius in potestate retentus, filius emancipatus his duobus nepotibus unam partem tantum conferet et patruo eorum qui in potestate mansit unam partem dabit, tertiam ipse habebit: nec quod nepotibus confertur a patruo emancipato, ipsi patri conferent: hoc enim non de bonis avi, sed propter bona postea eis accessit.
D.37.8.1.15 Eveniet igitur, ut pater emancipatus si centum in bonis habeat, quinquaginta sibi detrahat, residua quinquaginta omnibus nepotibus, id est filiis suis conferat, aut si unum nepotem habeat et duos ex alio pronepotes, ita dividat quinquaginta, ut nepos habeat viginti quinque, pronepotes ex alio una viginti quinque: nam et bonorum possessionis ambo unam partem habent.
D.37.8.1.16 Si sit filius in potestate, alius emancipatus, ex defuncto unus nepos in potestate, alius nepos emancipatus, eleganter Scævola tractat, patruus emancipatus quantum nepotibus, quantum fratri suo conferat. et ait posse dici tres eum partes facere, unam sibi, unam fratri, unam istis collaturum: quamvis hi minus quam patruus ex hereditate avi concurrente patre sint habituri: quæ sententia vera est.
D.37.8.1.17 Sed et si sint duo nepotes ex eodem filio hique emancipati sunt et ex altero eorum pronepos in potestate defuncti: partem habebit nepos unus, aliam nepos cum filio suo․ sed et si nepos et ex alio nepote defuncto duo pronepotes: unus ex pronepotibus emancipatus soli fratri suo conferat vel, si frater non est, soli patruo, non etiam patruo maiori.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
