Digesta Iustiniani 37.7.1
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo ad edictum
D.37.7.1pr. Quamquam ita demum ad collationem dotis prætor cogat filiam, si petat bonorum possessionem, attamen etsi non petat, conferre debebit, si modo se bonis paternis misceat․ et hoc divus Pius Ulpio Adriano rescripsit etiam eam, quæ non petierit bonorum possessionem, ad collationem dotis per arbitrum familiæ herciscundæ posse compelli.
D.37.7.1.1 Si in stipulatum deducta sit dos, si quidem ipsa mulier stipulata sit vel ipsi negotium gestum, æque conferre cogetur: si vero alii quæsita est stipulatio, dicendum est cessare collationem․ etsi tantum promissa sit dos, collatio eius fiet.
D.37.7.1.2 Si sit nepos et neptis ex eodem filio et dotata sit neptis, sit et filius non pater eorum: neptis omnem dotem soli fratri collatura est․ emancipata autem neptis dotem et bona sua soli nepoti, non etiam patruo conferet.
D.37.7.1.3 Sed si sit neptis sola, non etiam nepos ex eodem, tunc confertur patruo itemque nepoti vel nepti ex alio.
D.37.7.1.4 Sed et si duæ neptes sint ex diversis filiis, conferent et invicem et patruo: si ex eodem patre, tantum invicem conferent.
D.37.7.1.5 Cum dos confertur, impensarum necessariarum fit detractio, ceterarum non.
D.37.7.1.6 Quod si iam factum divortium est et maritus non sit solvendo, non debebit integra dos computari mulieri, sed id quod ad mulierem potest pervenire, hoc est quod facere maritus potest.
D.37.7.1.7 Si sub condicione pater vel extraneus dotem promiserit, cautione opus erit, ut tunc conferat mulier dotem, cum dotata esse coeperit.
D.37.7.1.8 Filiam, quæ ab intestato patri heres sit, conferre quidem dotem oportet: consequens autem est, ut ex pollicitatione dotis pro parte dimidia fratrem suum liberet: æquius enim est in solidum de suo eam dotatam esse.
D.37.7.1.9 Si emancipatus filius, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, filiam dotatam habeat, non debet dotem eius conferre, quia in bonis eius non est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
